Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS V DE POENIS APPLICANDIS (Cann. 1341 – 1353)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE POENIS APPLICANDIS (Cann. 13411353)
 
Can. 1341 - Ordinarius proceduram iudicialem vel administrativam ad poenas irrogandas 
vel declarandas tunc tantum promovendam curet, cum perspexerit neque fraterna 
correctione neque correptione neque aliis pastoralis sollicitudinis viis satis posse scandalum 
reparari, iustitiam restitui, reum emendari.
 
Can. 1342 - § 1Quoties iustae obstent causae ne iudicialis processus fiat, poena irrogari 
vel declarari potest per decretum extra iudicium; remedia poenalia autem et paenitentiae 
applicari possunt per decretum in quolibet casu
§ 2Per decretum irrogari vel declarari non possunt poenae perpetuae, neque poenae quas 
lex vel praeceptum eas constituens vetet per decretum applicare
§ 3Quae in lege vel praecepto dicuntur de iudice, quod attinet ad poenam irrogandam vel 
declarandam in iudicio, applicanda sunt ad Superiorem, qui per decretum extra iudicium 
poenam irroget vel declaret, nisi aliter constet neque agatur de praescriptis quae ad 
procedendi tantum rationem attineant.
 
Can. 1343 - Si lex vel praeceptum iudici det potestatem applicandi vel non applicandi 
poenam, iudex potest etiam, pro sua conscientia et prudentia, poenam temperare vel in eius 
locum paenitentiam imponere.
 
Can. 1344 - Etiamsi lex utatur verbis praeceptivis, iudex pro sua conscientia et prudentia 
potest
1_ poenae irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei 
punitione maiora mala eventura praevideantur; 
2_ a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare aut paenitentiam adhibere, si 
reus emendatus sit et scandalum reparaverit, aut si ipse satis a civili auctoritate punitus sit vel 
punitum iri praevideatur; 
3_ si reus primum post vitam laudabiliter peractam deliquerit neque necessitas urgeat 
reparandi scandalum, obligationem servandi poenam expiatoriam suspendere, ita tamen ut, 
si reus intra tempus ab ipso iudice determinatum rursus deliquerit, poenam utrique delicto 
debitam luat, nisi interim tempus decurrerit ad actionis poenalis pro priore delicto 
praescriptionem.
 
Can. 1345 - Quoties delinquens vel usum rationis imperfectum tantum habuerit, vel delictum 
ex metu vel necessitate vel passionis aestu vel in ebrietate aliave simili mentis perturbatione 
patraverit, iudex potest etiam a qualibet punitione irroganda abstinere, si censeat aliter posse 
melius consuli eius emendationi.
 
Can. 1346 - Quoties reus plura delicta patraverit, si nimius videatur poenarum ferendae 
sententiae cumulus, prudenti iudicis arbitrio relinquitur poenas intra aequos terminos 
moderari.
 
 
 
Can. 1347 - § 1Censura irrogari valide nequit, nisi antea reus semel saltem monitus sit ut a 
contumacia recedat, dato congruo ad resipiscentiam tempore
§ 2A contumacia recessisse dicendus est reus, quem delicti vere paenituerit, quique 
praetera congruam damnorum et scandali reparationem dederit vel saltem serio promiserit.
 
Can. 1348 - Cum reus ab accusatione absolvitur vel nulla poena ei irrogatur, Ordinarius 
potest opportunis monitis aliisque pastoralis sollicitudinis viis, vel etiam, si res ferat, 
poenalibus remediis eius utilitati et publico bono consulere.
 
Can. 1349 - Si poena sit indeterminata neque aliud lex caveat, iudex poenas graviores, 
praesertim censuras, ne irroget, nisi casus gravitas id omnino postulet; perpetuas autem 
poenas irrogare non potest.
 
Can. 1350 - § 1In poenis clerico irrogandis semper cavendum est, ne iis quae ad 
honestam sustentationem sunt necessaria ipse careat, nisi agatur de dimissione e statu 
clericali
§ 2Dimissio autem e statu clericali, qui propter poenam vere indigeat, Ordinarius meliore 
quo fieri potest modo providere curet.
 
Can. 1351 - Poena reum ubique tenet, etiam resoluto iure eius qui poenam constituit vel 
irrogavitnisi aliud expresse caveatur.
 
Can. 1352 - § 1Si poena vetet recipere sacramenta vel sacramentalia, vetitum 
suspenditur, quamdiu reus in mortis periculo versatur
§ 2Obligatio servandi poenam latae sententiae, quae neque declarata sit neque sit notoria 
in loco ubi delinquens versatur, eatenus ex toto vel ex parte suspenditur, quatenus reus eam 
servare nequeat sine periculo gravis scandali vel infamiae.
 
Can. 1353 - Appellatio vel recursus a sententiis iudicialibus vel a decretis, quae poenam 
quamlibet irrogent vel declarent, habent effectum suspensivum.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License