Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IV DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS (Cann. 35 – 93)
          • Caput I NORMAE COMMUNES
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS (Cann. 3593)
 
Caput I NORMAE COMMUNES
 
Can. 35 - Actus administrativus singularis, sive est decretum aut praeceptum sive est 
rescriptum, elici potest, intra fines suae competentiae, abeo qui potestate exsecutiva gaudet, 
firmo praescripto can. 76, § 1.
 
Can. 36 - § 1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum 
significationem et communem loquendi usum; in dubio, qui ad lites referuntur aut ad poenas 
comminandas infligendasve attinent aut personae iura aliis quaesita laedunt aut adversantur 
legi incommodum privatorum, strictae subsunt interpretationi; ceteri omnes, latae
§ 2. Actus administrativus non debet ad alios casus praeter expressos extendi.
 
Can. 37 - Actus administrativus, qui forum externum respicit, scripto est consignandus; item, 
si fit in forma commissoria, actus huius exsecutionis.
 
Can. 38 - Actus administrativus, etiam si agatur de rescripto "Motu proprio" dato, effectu 
caret quatenus ius quaesitum laedit aut legi consuetudinive probatae contrarium est, nisi 
auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addiderit.
 
Can. 39 - Condiciones in actu administrativo tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, 
cum per particulas "si," "nisi," "dummodo" exprimuntur.
 
Can. 40 - Exsecutor alicuius actus administrativi invalide suo munere fungitur, antequam 
litteras receperit earumque authenticitatem et integritatem recognoverit, nisi praevia 
earundem notitia ad ipsum auctoritate eundem actum edentis transmissa fuerit.
 
Can. 41 - Exsecutor actus administrativi cui committitur merum exsecutionis ministerium, 
exsecutionem huius actus denegare non potest, nisi manifesto appareat eundem actum esse 
nullum aut alia ex gravi causa sustineri non posse aut condiciones in ipso actu administrativo 
appositas non esse adimpletas; si tamen actus administrativi exsecutio adiunctorum personae 
aut loci ratione videatur inopportuna, exsecutor exsecutionem intermittat; quibus in casibus 
statim certiorem faciat auctoritatem quae actum edidit.
 
Can. 42 - Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si autem 
condiciones essentiales in litteris appositas non impleverit ac substantialem procedendi 
formam non servaverit, irrita est exsecutio.
 
Can. 43 - Actus administrativi exsecutor potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi 
substituere, nisi substitutio prohibita fuerit, aut electa industria personae, aut substituti 
persona praefinita; hisce autem in casibus exsecutori licet alteri committere actus 
praeparatorios.
 
Can. 44 - Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore 
in officio, nisi fuerit electa industria personae.
 
Can. 45 - Exsecutori fas est, si quoquo modo in actus administrativi exsecutione erraverit, 
eundem actum iterum exsecutioni mandare.
 
Can. 46 - Actus administrativus non cessat resoluto iure statuentis, nisi aliud iure expresse 
caveatur.
 
Can. 47 - Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis 
competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo legitime notificatur personae pro 
qua datus est.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License