Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
        • TITULUS I DE DELICTIS CONTRA RELIGIONEM ET ECCLESIAE UNITATEM (Cann. 1364 – 1369)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
 
TITULUS I DE DELICTIS CONTRA RELIGIONEM ET ECCLESIAE UNITATEM (Cann. 13641369)
 
Can. 1364 - § 1Apostata a fide, haereticus vel schismaticus in excommunicationem latae 
sententiae incurrit, firmo praescripto can. 194, § 1, n. 2; clericus praeterea potest poenis, de 
quibus in can. 1336, § 1, nn. 1, 2 et 3, puniri
§ 2Si diuturna contumacia vel scandali gravitas postulet, aliae poenae addi possunt, non 
excepta dimissione e statu clericali.
 
Can. 1365 - Reus vetitae communicationis in sacris iusta poena puniatur.
 
Can. 1366 - Parentes vel parentum locum tenentes, qui liberos in religione acatholica 
baptizandos vel educandos tradunt, censura aliave iusta poena puniantur.
 
Can. 1367 - Qui species consecratas abicit aut in sacrilegum finem abducit vel retinet, in 
excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam incurrit; clericus praeterea 
alia poena, non exclusa dimissione e statu clericali, puniri potest.
 
Can. 1368 - Si quis, asserens vel promittens aliquid coram ecclesiastica auctoritate, 
periurium committit, iusta poena puniatur.
 
Can. 1369 - Qui in publico spectaculo vel concione, vel in scripto publice evulgato, vel aliter 
instrumentis communicationis socialis utens, blasphemiam profert, aut bonos mores graviter 
laedit, aut in religionem vel Ecclesiam iniurias exprimit vel odium contemptumve excitat, iusta 
poena puniatur.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License