Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
        • TITULUS II DE DELICTIS CONTRA ECCLESIASTICAM AUCTORITATEM ET ECCLESIAE LIBERTATEM (Cann. 1370 – 1377)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE DELICTIS CONTRA ECCLESIASTICAM AUCTORITATEM ET ECCLESIAE LIBERTATEM (Cann. 13701377)
 
Can. 1370 - § 1Qui vim physicam in Romanum Pontificem adhibet, in 
excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam incurrit, cui, si clericus sit, 
alia poena, non exclusa dimissione e statu clericali, pro delicti gravitate addi potest
§ 2Qui id agit in eum qui episcopali charactere pollet, in interdictum latae sententiae et, si 
sit clericus, etiam in suspensionem latae sententiae incurrit
§ 3Qui vim physicam in clericum vel religiosum adhibet in fidei vel Ecclesiae vel 
ecclesiasticae potestatis vel ministerii contemptum, iusta poena puniatur.
 
Can. 1371 - Iusta poena puniatur
1_ qui, praeter casum de quo in can. 1364, § 1, doctrinam a Romano Pontifice vel a 
Concilio Oecumenico damnatam docet vel doctrinam, de qua in can. 752, pertinaciter 
respuit, et ab Apostolica Sede vel ab Ordinario admonitus non retractat; 
2_ qui aliter Sedi Apostolicae, Ordinario, vel Superiori legitime praecipienti vel prohibenti 
non obtemperat, et post monitum in inoboedientia persistit.
 
Can. 1372 - Qui contra Romani Pontificis actum ad Concilium Oecumenicum vel ad 
Episcoporum collegium recurrit censura puniatur.
 
Can. 1373 - Qui publice aut subditorum simultates vel odia adversus Sedem Apostolicam 
vel Ordinarium excitat propter aliquem potestatis vel ministerii ecclesiastici actum, aut 
subditos ad inoboedientiam in eos provocat, interdicto vel aliis iustis poenis puniatur.
 
Can. 1374 - Qui nomen dat consociationi, quae contra Ecclesiam machinatur, iusta poena 
puniatur; qui autem eiusmodi consociationem promovet vel moderatur, interdicto puniatur.
 
Can. 1375 - Qui impediunt libertatem ministerii vel electionis vel potestatis ecclesiasticae aut 
legitimum bonorum sacrorum aliorumve ecclesiasticorum bonorum usum, aut perterrent 
electorem vel electum vel eum qui potestatem vel ministerium ecclesiasticum exercuit, iusta 
poena puniri possunt.
 
Can. 1376 - Qui rem sacram, mobilem vel immobilem, profanat iusta poena puniatur.
 
Can. 1377 - Qui sine praescripta licentia bona ecclesiastica alienat, iusta poena puniatur.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License