Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
        • TITULUS V DE DELICTIS CONTRA SPECIALES OBLIGATIONES (Cann. 1392 – 1396)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE DELICTIS CONTRA SPECIALES OBLIGATIONES (Cann. 13921396)
 
Can. 1392 - Clerici vel religiosi mercaturam vel negotiationem contra canonum praescripta 
exercentes pro delicti gravitate puniantur.
 
Can. 1393 - Qui obligationes sibi ex poena impositas violat, iusta poena puniri potest.
 
Can. 1394 - § 1Firmo praescripto can. 194, § 1, n. 3, clericus matrimonium, etiam 
civiliter tantum, attentans, in suspensionem latae sententiae incurrit; quod si monitus non 
resipuerit et scandalum dare perrexerit, gradatim privationibus ac vel etiam dimissione e 
statu clericali puniri potest
§ 2Religiosus a votis perpetuis, qui non sit clericus, matrimonium etiam civiliter tantum 
attentans, in interdictum latae sententiae incurrit, firmo praescripto can. 694.
 
Can. 1395 - § 1Clericus concubinarius, praeter casum de quo in can. 1394, et clericus in 
alio peccato externo contra sextum Decalogi praeceptum cum scandalo permanens, 
suspensione puniantur, cui persistente post monitionem delicto, aliae poenae gradatim addi 
possunt usque ad dimissionem e statu clericali
§ 2Clericus qui aliter contra sextum Decalogi praeceptum deliquerit, si quidem delictum vi 
vel minis vel publice vel cum minore infra aetatem sedecim annorum patratum sit, iustis 
poenis puniatur, non exclusa, si casus ferat, dimissione e statu clericali.
 
Can. 1396 - Qui graviter violat residentiae obligationem cui ratione ecclesiastici officii 
tenetur, iusta poena puniatur, non exclusa, post monitionem, officii privatione.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License