Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER VII: DE PROCESSIBUS
 
PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 14001403)
 
 
Can. 1400 - § 1Obiectum iudicii sunt
1_ personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda, vel facta 
iuridica declaranda; 
2_ delicta, quod spectat ad poenam irrogandam vel declarandam
§ 2Attamen controversiae ortae ex actu potestatis administrativae deferri possunt 
solummodo ad Superiorem vel ad tribunal administrativum.
 
Can. 1401 - Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit: 
1_ de causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas; 
2_ de violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod 
attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem.
 
Can. 1402 - Omnia Ecclesiae tribunalia reguntur canonibus qui sequuntur, salvis normis 
tribunalium Apostolicae Sedis.
 
Can. 1403 - § 1Causae canonizationis Servorum Dei reguntur peculiari lege pontificia
§ 2Iisdem causis applicantur praeterea praescripta huius Codicis, quoties in eadem lege 
ad ius universale remissio fit vel de normis agitur quae, ex ipsa rei natura, easdem quoque 
causas afficiunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License