Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS I DE FORO COMPETENTI (Cann. 1404 – 1416)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS I DE FORO COMPETENTI (Cann. 14041416)
 
Can. 1404 - Prima Sedes a nemine iudicatur.
 
Can. 1405 - § 1 Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi in causis de quibus in 
Can. 1401
1eos qui supremum tenent civitatis magistratum; 
2Patres Cardinales; 
3Legatos Sedis Apostolicae, et in causis poenalibus Episcopos; 
4_ alias causas quas ipse ad suum advocaverit iudicium
§ 2Iudex de actu vel instrumento a Romano Pontifice in forma specifica confirmato videre 
non potest, nisi ipsius praecesserit mandatum
§ 3Rotae Romanae reservatur iudicare
1_ Episcopos in contentiosis, firmo praescripto can. 1419, § 2
2_ Abbatem primatem, vel Abbatem superiorem congregationis monasticae, et supremum 
Moderatorem institutorum religiosorum iuris pontificii; 
3_ dioeceses aliasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quae Superiorem 
infra Romanum Pontificem non habent.
 
Can. 1406 - § 1Violato praescripto can. 1404, acta et decisiones pro infectis habentur
§ 2In causis, de quibus in can. 1405, aliorum iudicum incompetentia est absoluta.
 
Can. 1407 - § 1Nemo in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice ecclesiastico 
qui competens sit ob unum ex titulis qui in cann. 1408-1414 determinantur
§ 2Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa
§ 3Actor sequitur forum partis conventae; quod si pars conventa multiplex forum habet, 
optio fori actori conceditur.
 
Can. 1408 - Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel quasi-domicilii.
 
Can. 1409 - § 1Vagus forum habet in loco ubi actu commoratur
§ 2Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sint, 
conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat.
 
Can. 1410 - Ratione rei sitae, pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res litigiosa sita 
est, quoties actio in rem directa sit, aut de spolio agatur.
 
Can. 1411 - § 1Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci in quo 
contractus initus est vel adimpleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal elegerint
§ 2Si causa versetur circa obligationes quae ex alio titulo proveniant, pars conveniri potest 
coram tribunali loci, in quo obligatio vel orta est vel est adimplenda.
 
Can. 1412 - In causis poenalibus accusatus, licet absens, conveniri potest coram tribunali 
loci, in quo delictum patratum est.
 
Can. 1413 - Pars conveniri potest
1_ in causis quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci ubi administratio 
gesta est; 
2_ in causis quae respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel 
quasi-domicilii vel commorationis, ad normam cann. 1408-1409, illius de cuius hereditate 
vel legato pio agitur, nisi agatur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum 
ordinarias competentiae normas.
 
Can. 1414 - Ratione conexionis, ab uno eodemque tribunali et in eodem processu 
cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi legis praescriptum obstet.
 
Can. 1415 - Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius 
est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citaverit.
 
Can. 1416 - Conflictus competentiae inter tribunalia eidem tribunali appellationis subiecta, 
ab hoc tribunali solvuntur; a Signatura Apostolica, si eidem tribunali appellationis non 
subsunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License