Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 1417 – 1445)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 14171445)
 
Can. 1417 - § 1Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli causam suam 
sive contentiosam sive poenalem, in quovis iudicii gradu et in quovis litis statu, 
cognoscendam ad Sanctam Sedem deferre vel apud eandem introducere
§ 2Provocatio tamen ad Sedem Apostolicam interposita non suspendit, praeter casum 
appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique 
idcirco poterit iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi Sedes Apostolica 
iudici significaverit se causam advocasse.
 
Can. 1418 - Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal ad causam 
instruendam vel ad actus intimandos.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License