Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 1417 – 1445)
          • Caput I DE TRIBUNALI PRIMAE INSTANTIAE
            • Art. 1 DE IUDICE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE TRIBUNALI PRIMAE INSTANTIAE
 
Art. 1 DE IUDICE
 
Can. 1419 - § 1In unaquaque dioecesi et pro omnibus causis iure expresse non exceptis, 
iudex primae instantiae est Episcopus dioecesanus, qui iudicialem potestatem exercere 
potest per se ipse vel per alios, secundum canones qui sequuntur
§ 2Si vero agatur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo 
repraesentatae, iudicat in primo gradu tribunal appellationis.
 
Can. 1420 - § 1Quilibet Episcopus dioecesanus tenetur Vicarium iudicialem seu 
Officialem constituere cum potestate ordinaria iudicandi, a Vicario generali distinctum, nisi 
parvitas dioecesis aut paucitas causarum aliud suadeat
§ 2Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo, sed nequit iudicare causas 
quas Episcopus sibi reservat
§ 3Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium 
adiunctorum seu Vice-officialium
§ 4Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes, integrae 
famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, annos nati non minus triginta. 
§ 5Ipsi, sede vacante, a munere non cessant nec ab Administratore dioecesano amoveri 
possunt; adveniente autem novo Episcopo, indigent confirmatione.
 
Can. 1421 - § 1In dioecesi constituantur ab Episcopo iudices dioecesani, qui sint clerici
§ 2Episcoporum conferentia permittere potest ut etiam laici iudices constituantur, e quibus, 
suadente necessitate, unus assumi potest ad collegium efformandum
§ 3Iudices sint integrae famae et in iure canonico doctores vel saltem licentiati.
Can. 1422 - Vicarius iudicialis, Vicarii iudiciales adiuncti et ceteri iudices nominantur ad 
definitum tempus, firmo praescripto can. 1420, § 5, nec removeri possunt nisi ex legitima 
gravique causa.
 
Can. 1423 - § 1Plures dioecesani Episcopi, probante Sede Apostolica, possunt 
concordes, in locum tribunalium dioecesanorum de quibus in cann. 1419-1421, unicum 
constituere in suis dioecesibus tribunal primae instantiae; quo in casu ipsorum Episcoporum 
coetui vel Episcopo ab eisdem designato omnes competunt potestates, quas Episcopus 
dioecesanus habet circa suum tribunal
§ 2Tribunalia, de quibus in § 1, constitui possunt vel ad causas quaslibet vel ad aliqua 
tantum causarum genera.
 
Can. 1424 - Unicus iudex in quolibet iudicio duos assessores, clericos vel laicos probatae 
vitae, sibi consulentes asciscere potest.
 
Can. 1425 - § 1Reprobata contraria consuetudine, tribunali collegiali trium iudicum 
reservantur
1_ causae contentiosaea) de vinculo sacrae ordinationis; b) de vinculo matrimonii, firmis 
praescriptis cann. 1686 et 1688; 2_ causae poenalesa) de delictis quae poenam 
dimissionis e statu clericali secumferre possunt; b) de irroganda vel declaranda 
excommunicatione
§ 2Episcopus causas difficiliores vel maioris momenti committere potest iudicio trium vel 
quinque iudicum
§ 3Vicarius iudicialis ad singulas causas cognoscendas iudices ex ordine per turnum 
advocet, nisi Episcopus in singulis casibus aliter statuerit
§ 4In primo iudicii gradu, si forte collegium constitui nequeat, Episcoporum conferentia, 
quamdiu huiusmodi impossibilitas perduret, permittere potest ut Episcopus causas unico 
iudici clerico committat, qui, ubi fieri possit, assessorem et auditorem sibi asciscat
§ 5Iudices semel designatos ne subroget Vicarius iudicialis, nisi ex gravissima causa in 
decreto exprimenda.
 
Can. 1426 - § 1Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et per maiorem 
suffragiorum partem sententias ferre
§ 2Eidem praeesse debet, quatenus fieri potest, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis 
adiunctus.
 
Can. 1427 - § 1Si controversia sit inter religiosos vel domos eiusdem instituti religiosi 
clericalis iuris pontificii, iudex primae instantiae, nisi aliud in constitutionibus caveatur, est 
Superior provincialis, aut, si monasterium sit sui iuris, Abbas localis
§ 2Salvo diverso constitutionum praescripto, si res contentiosa agatur inter duas 
provincias, in prima instantia iudicabit per se ipse vel per delegatum supremus Moderator; si 
inter duo monasteria, Abbas superior congregationis monasticae. 
§ 3Si demum controversia enascatur inter religiosas personas physicas vel iuridicas 
diversorum institutorum religiosorum, aut etiam eiusdem instituti clericalis iuris dioecesani vel 
laicalis, aut inter personam religiosam et clericum saecularem vel laicum vel personam 
iuridicam non religiosam, iudicat in prima instantia tribunal dioecesanum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License