Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 1417 – 1445)
          • Caput I DE TRIBUNALI PRIMAE INSTANTIAE
            • Art. 2 DE AUDITORIBUS ET RELATORIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE AUDITORIBUS ET RELATORIBUS
 
Can. 1428 - § 1Iudex vel tribunalis collegialis praeses possunt auditorem designare ad 
causae instructionem peragendam, eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut ex personis 
ab Episcopo ad hoc munus approbatis
§ 2Episcopus potest ad auditoris munus approbare clericos vel laicos, qui bonis moribus, 
prudentia et doctrina fulgeant. 
§ 3Auditoris est, secundum iudicis mandatum, probationes tantum colligere easque 
collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstet, interim decidere quae et 
quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re quaestio oriatur, dum ipse munus 
suum exercet.
 
Can. 1429 - Tribunalis collegialis praeses debet unum ex iudicibus collegii ponentem seu 
relatorem designare, qui in coetu iudicum de causa referat et sententias in scriptis redigat; in 
ipsius locum idem praeses alium ex iusta causa substituere potest.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License