Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 1417 – 1445)
          • Caput I DE TRIBUNALI PRIMAE INSTANTIAE
            • Art. 3 DE PROMOTORE IUSTITIAE, VINCULI DEFENSORE ET NOTARIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE PROMOTORE IUSTITIAE, VINCULI DEFENSORE ET NOTARIO
 
Can. 1430 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest, 
et ad causas poenales constituatur in dioecesi promotor iustitiae, qui officio tenetur 
providendi bono publico.
 
Can. 1431 - § 1In causis contentiosis, Episcopi dioecesani est iudicare utrum bonum 
publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae lege 
praecipiatur vel ex natura rei evidenter necessarius sit
§ 2Si in praecedenti instantia intervenerit promotor iustitiae, in ulteriore gradu huius 
interventus praesumitur necessarius.
 
Can. 1432 - Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel 
solutione matrimonii, constituatur in dioecesi defensor vinculi, qui officio tenetur proponendi 
et exponendi omnia quae rationabiliter adduci possint adversus nullitatem vel solutionem.
 
Can. 1433 - In causis in quibus promotoris iustitiae aut defensoris vinculi praesentia 
requiritur, iis non citatis, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerint, aut saltem 
ante sententiam, actis inspectis, munere suo fungi potuerint.
 
Can. 1434 - Nisi aliud expresse caveatur
1_ quoties lex praecipit ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et 
vinculi defensor, si iudicio intersint, audiendi sunt; 
2_ quoties instantia partis requiritur ut iudex aliquid decernere possit, instantia promotoris 
iustitiae vel vinculi defensoris, qui iudicio intersint, eandem vim habet.
 
Can. 1435 - Episcopi est promotorem iustitiae et vinculi defensorem nominare, qui sint 
clerici vel laici, integrae famae, in iure canonico doctores vel licentiati, ac prudentia et 
iustitiae zelo probati.
 
Can. 1436 - § 1Eadem persona, non autem in eadem causa, officium promotoris iustitiae 
et defensoris vinculi gerere potest
§ 2Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum tum ad singulas 
causas; possunt autem ab Episcopo, iusta de causa, removeri.
 
Can. 1437 - § 1Cuilibet processui intersit notarius, adeo ut nulla habeantur acta, si non 
fuerint ab eo subscripta
§ 2Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License