Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 1417 – 1445)
          • Caput II DE TRIBUNALI SECUNDAE INSTANTIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE TRIBUNALI SECUNDAE INSTANTIAE
 
Can. 1438 - Firmo praescripto can. 1444, § 1, n. 1
1_ a tribunali Episcopi suffraganei appellatur ad tribunal Metropolitae, salvo praescripto 
Can. 1439; 
2_ in causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita fit appellatio ad tribunal quod 
ipse, probante Sede Apostolica, stabiliter designaverit; 
3_ pro causis coram Superiore provinciali actis tribunal secundae instantiae est penes 
supremum Moderatorem; pro causis actis coram Abbate locali, penes Abbatem superiorem 
congregationis monasticae.
 
Can. 1439 - § 1Si quod tribunal primae instantiae unicum pro pluribus dioecesibus, ad 
normam can. 1423, constitutum sit, Episcoporum conferentia debet tribunal secundae 
instantiae, probante Sede Apostolica, constituere, nisi dioeceses sint omnes eiusdem 
archidioecesis suffraganeae
§ 2Episcoporum conferentia potest, probante Sede Apostolica, unum vel plura tribunalia 
secundae instantiae constituere, etiam praeter casus de quibus in § 1
§ 3Quod attinet ad tribunalia secundae instantiae, de quibus in § §  1-2, Episcoporum 
conferentia vel Episcopus ab ea designatus omnes habent potestates, quae Episcopo 
dioecesano competunt circa suum tribunal.
 
Can. 1440 - Si competentia ratione gradus, ad normam cann. 1438 et 1439 non servetur, 
incompetentia iudicis est absoluta.
 
Can. 1441 - Tribunal secundae instantiae eodem modo quo tribunal primae instantiae 
constitui debetSi tamen in primo iudicii gradu, secundum can. 1425, § 4, iudex unicus 
sententiam tulit, tribunal secundae instantiae collegialiter procedat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License