Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET SPECIEBUS (Cann. 1417 – 1445)
          • Caput III DE APOSTOLICAE SEDIS TRIBUNALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE APOSTOLICAE SEDIS TRIBUNALIBUS
 
Can. 1442 - Romanus Pontifex pro toto orbe catholico iudex est supremus, qui vel per se 
ipse ius dicit, vel per ordinaria Sedis Apostolicae tribunalia, vel per iudices a se delegatos.
 
Can. 1443 - Tribunal ordinarium a Romano Pontifice constitutum appellationibus recipiendis 
est Rota Romana.
 
Can. 1444 - § 1Rota Romana iudicat
1_ in secunda instantia, causas quae ab ordinariis tribunalibus primae instantiae diiudicatae 
fuerint et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferantur; 
2_ in tertia vel ulteriore instantia, causas ab ipsa Rota Romana et ab aliis quibusvis 
tribunalibus iam cognitas, nisi res iudicata habeatur
§ 2Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in can. 1405, § 3, aliasve 
quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad suum tribunal 
advocaverit  et Rotae Romanae commiserit; easque, nisi aliud cautum sit in commissi 
muneris rescripto, ipsa Rota iudicat etiam in secunda et ulteriore instantia.
 
Can. 1445 - § 1Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal cognoscit
1_ querelas nullitatis et petititones restitutionis in integrum et alios recursus contra sententias 
rotales; 
2_ recursus in causis de statu personarum, quas ad novum examen Rota Romana admittere 
renuit; 
3_ exceptiones suspicionis aliasque causas contra Auditores Rotae Romanae propter acta in 
exercitio ipsorum muneris; 
4_ conflictus competentiae de quibus in can. 1416
§ 2Ipsum Tribunal videt de contentionibus ortis ex actu potestatis administrativae 
ecclesiasticae ad eam legitime delatis, de aliis controversiis administrativis quae a Romano 
Pontifice vel a Romanae Curiae dicasteriis ipsi deferantur, et de conflictu competentiae inter 
eadem dicasteria
§ 3Supremi huius Tribunalis praeterea est
1_ rectae administrationi iustitiae invigilare et in advocatos vel procuratores, si opus sit, 
animadvertere; 
2_ tribunalium competentiam prorogare; 
3_ promovere et approbare erectionem tribunalium, de quibus in cann. 1423 et 1439.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License