Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS III DE DISCIPLINA IN TRIBUNALIBUS SERVANDA (Cann. 1446 – 1475)
          • Caput I DE DISCIPLINA IUDICUM ET TRIBUNALIUM  MINISTRORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE DISCIPLINA IN TRIBUNALIBUS SERVANDA (Cann. 14461475)
 
Caput I DE DISCIPLINA IUDICUM ET TRIBUNALIUM  MINISTRORUM
 
Can. 1446 - § 1Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur ut, salva 
iustitia, lites in populo Dei, quantum fieri possit, vitentur et pacifice quam primum 
componantur
§ 2Iudex in limine litis, et etiam quolibet alio momento, quotiescumque spem aliquam boni 
exitus perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae solutione 
quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum idoneas ipsis indicet, 
gravibus quoque hominibus ad mediationem adhibitis
§ 3Quod si circa privatum partium bonum lis versetur, dispiciat iudex num transactione vel 
arbitrorum iudicio, ad normam cann. 1713-1716, controversia finem habere utiliter possit.
 
Can. 1447 - Qui causae interfuit tamquam iudex, promotor iustitiae, defensor vinculi, 
procurator, advocatus, testis aut peritus, nequit postea valide eandem causam in alia 
instantia tamquam iudex definire aut in eadem munus assessoris sustinere.
 
Can. 1448 - § 1Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis 
vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum lineae collateralis, 
vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri 
faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit
§ 2In iisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent iustitiae promotor, defensor vinculi, 
assessor et auditor.
 
Can. 1449 - § 1In casibus, de quibus in can. 1448, nisi iudex ipse abstineat, pars potest 
eum recusare
§ 2De recusatione videt Vicarius iudicialis; si ipse recusetur, videt Episcopus qui tribunali 
praeest
§ 3Si Episcopus sit iudex et contra eum recusatio opponatur, ipse abstineat a iudicando
§ 4Si recusatio opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi aut alios 
tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si 
unicus sit.
 
Can. 1450 - Recusatione admissa, personae mutari debent, non vero iudicii gradus.
 
Can. 1451 - § 1Quaestio de recusatione expeditissime definienda est, auditis partibus, 
promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, neque ipsi recusati sint
§ 2Actus positi a iudice antequam recusetur, validi sunt; qui autem positi sunt post 
propositam recusationem, rescindi debent, si pars petat intra decem dies ab admissa 
recusatione.
 
Can. 1452 - § 1In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest 
dumtaxat ad instantiam partis. Causa autem legitime introducta, iudex procedere potest et 
debet etiam ex officio in causis poenalibus aliisque, quae publicum Ecclesiae bonum aut 
animarum salutem respiciunt
§ 2Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in 
exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium censeat ad vitandam graviter 
iniustam sententiam, firmis praescriptis can. 1600.
 
Can. 1453 - Iudices et tribunalia curent ut quam primum, salva iustitia, causae omnes 
terminentur, utque in tribunali primae instantiae ultra annum ne protrahantur, in tribunali vero 
secundae instantiae, ultra sex menses.
 
Can. 1454 - Omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de munere 
rite et fideliter implendo praestare debent.
Can. 1455 - § 1In iudicio poenali semper, in contentioso autem si ex revelatione alicuius 
actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit, iudices et tribunalis adiutores 
tenentur ad secretum officii servandum
§ 2Tenentur etiam semper ad secretum servandum de discussione quae inter iudices in 
tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et 
opinionibus ibidem prolatis, firmo praescripto can. 1609, § 4. 
§ 3Immo, quoties natura causae vel probationum talis sit ut ex actorum vel probationum 
evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id 
genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel 
procuratores iureiurando astringere ad secretum servandum.
 
Can. 1456 - Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, dona quaevis 
acceptare prohibentur.
 
Can. 1457 - § 1Iudices qui, cum certe et evidenter competentes sint, ius reddere 
recusent, vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes declarent atque causas 
cognoscant ac definiant, vel secreti legem violent, vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud 
litigantibus damnum inferant, congruis poenis a competenti auctoritate puniri possunt, non 
exclusa officii privatione
§ 2Iisdem sanctionibus subsunt tribunalis ministri et adiutores, si officio suo, ut supra, 
defuerint; quos omnes etiam iudex punire potest.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License