Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS III DE DISCIPLINA IN TRIBUNALIBUS SERVANDA (Cann. 1446 – 1475)
          • Caput V DE PERSONIS IN AULAM ADMITTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET CONSERVANDI ACTA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE PERSONIS IN AULAM ADMITTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET CONSERVANDI ACTA
 
Can. 1470 - § 1Nisi aliter lex particularis caveat, dum causae coram tribunali aguntur, ii 
tantummodo adsint in aula quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse 
statuerit
§ 2Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter 
defuerint, iudex potest congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et 
procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.
 
Can. 1471 - Si qua persona interroganda utatur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur 
interpres iuratus a iudice designatusDeclarationes tamen scripto redigantur lingua originaria 
et translatio addaturInterpres etiam adhibeatur si surdus vel mutus interrogari debet, nisi 
forte malit iudex quaestionibus a se datis scripto respondeatur.
 
Can. 1472 - § 1Acta iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, 
tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent
§ 2Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
 
Can. 1473 - Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut 
testis subscribere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et notarius 
fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut 
testem vel non potuisse vel noluisse subscribere.
 
Can. 1474 - § 1In casu appellationis, actorum exemplar, fide facta a notario de eius 
authenticitate, ad tribunal superius mittatur
§ 2Si acta exarata fuerint lingua tribunali superiori ignota, transferantur in aliam eidem 
tribunali cognitam, cautelis adhibitis, ut de fideli translatione constet.
 
Can. 1475 - § 1Iudicio expleto, documenta quae in privatorum dominio sunt, restitui 
debent, retento tamen eorum exemplari
§ 2Notarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum 
iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License