Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS IV DE PARTIBUS IN CAUSA (Cann. 1476 – 1490)
          • Caput II DE PROCURATORIBUS AD LITES ET ADVOCATIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE PROCURATORIBUS AD LITES ET ADVOCATIS
 
Can. 1481 - § 1Pars libere potest advocatum et procuratorem sibi constituere; sed 
praeter casus in § §  2 et 3 statutos, potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex 
procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit
§ 2In iudicio poenali accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere 
debet advocatum
§ 3In iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum 
vertitur, exceptis causis matrimonialibus, iudex parti carenti defensorem ex officio constituat.
 
Can. 1482 - § 1Unicum sibi quisque potest constituere procuratorem, qui nequit alium 
sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit
§ 2Quod si tamen, iusta causa suadente, plures ab eodem constituantur, hi ita designentur, 
ut detur inter ipsos locus praeventioni
§ 3Advocati autem plures simul constitui queunt.
 
Can. 1483 - Procurator et advocatus esse debent aetate maiores et bonae famae; 
advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi Episcopus dioecesanus aliter permittat, et 
doctor in iure canonico, vel alioquin vere peritus et ab eodem Episcopo approbatus.
 
Can. 1484 - § 1Procurator et advocatus antequam munus suscipiant, mandatum 
authenticum apud tribunal deponere debent. 
§ 2Ad iuris tamen extinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam 
non exhibito mandato, praestita, si res ferat, idonea cautione; actus autem qualibet vi caret, 
si intra terminum peremptorium a iudice statuendum, procurator mandatum rite non exhibeat.
 
Can. 1485 - Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest valide renuntiare 
actioni, instantiae vel actis iudicialibus, nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et 
generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale.
 
Can. 1486 - § 1Ut procuratoris vel advocati remotio effectum sortiatur, necesse est ipsis 
intimetur, et, si lis iam contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de 
remotione
§ 2Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat, procuratori 
manet.
 
Can. 1487 - Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto, repelli sive ex 
officio sive ad instantiam partis, gravi tamen de causa.
 
Can. 1488 - § 1Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico emolumento vel rei 
litigiosae parte vindicata pacisci. Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice poterunt poena 
pecuniaria mulctariAdvocatus praeterea tum ab officio suspendi, tum etiam si recidivus sit, 
ab Episcopo, qui tribunali praeest, ex albo advocatorum expungi potest
§ 2Eodem modo puniri possunt advocati et procuratores qui a competentibus tribunalibus 
causas, in fraudem legis, subtrahunt ut ab aliis favorabilius definiantur.
 
Can. 1489 - Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam 
rationem suum officium prodiderint, a patrocinio exercendo suspendantur, et mulcta 
pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.
 
Can. 1490 - In unoquoque tribunali, quatenus fieri possit, stabiles patroni constituantur, ab 
ipso tribunali stipendium recipientes, qui munus advocati vel procuratoris in causis 
praesertim matrimonialibus pro partibus quae eos seligere malint, exerceant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License