Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS V DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS (Cann. 1491 – 1500)
          • Caput I DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS IN GENERE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS (Cann. 14911500)
 
Caput I DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS IN GENERE
 
Can. 1491 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed 
etiam exceptione.
 
Can. 1492 - § 1Quaevis actio extinguitur praescriptione ad normam iuris aliove legitimo 
modo, exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam extinguuntur
§ 2Exceptio, salvo praescripto can. 1462, semper competit et est suapte natura perpetua.
 
Can. 1493 - Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non confligant, sive de 
eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non 
egrediantur.
 
Can. 1494 - § 1Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra 
actorem vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam vel ad 
minuendam actoris petitionem, actionem reconventionalem instituere
§ 2Reconventio reconventionis non admittitur.
 
Can. 1495 - Actio reconventionalis proponenda est iudici coram quo actio prior instituta 
est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License