Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS V DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS (Cann. 1491 – 1500)
          • Caput II DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS IN SPECIE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE ACTIONIBUS ET EXCEPTIONIBUS IN SPECIE
 
Can. 1496 - § 1Qui probabilibus saltem argumentis ostenderit super aliqua re ab alio 
detenta ius se habere, sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet 
obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem
§ 2In similibus rerum adiunctis obtinere potest, ut iuris exercitium alicui inhibeatur.
 
Can. 1497 - § 1Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de 
creditoris iure satis constet
§ 2Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris quae quolibet titulo apud alias 
personas reperiantur, et ad debitoris credita.
 
Can. 1498 - Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum 
quod timetur possit aliter reparari et idonea  cautio de eo reparando offeratur.
 
Can. 1499 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, 
praeviam imponere cautionem de damnis, si ius suum non probaverit, resarciendis.
 
Can. 1500 - Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet, serventur praescripta 
iuris civilis loci ubi sita est res de cuius possessione agitur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License