Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS I DE CAUSAE INTRODUCTIONE (Cann. 1501 – 1512)
          • Caput I DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
 
SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
 
TITULUS I DE CAUSAE INTRODUCTIONE (Cann. 15011512)
 
Caput I DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO
 
Can. 1501 - Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio, ad normam canonum, 
proposita sit ab eo cuius interest, vel a promotore iustitiae.
 
Can. 1502 - Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo 
controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis expostuletur.
 
Can. 1503 - § 1Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor libellum 
exhibere impediatur vel causa sit facilis investigationis et minoris momenti
§ 2In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus 
est et ab eo probandus, quique locum tenet libelli ab actore scripti ad omnes iuris effectus.
 
Can. 1504 - Libellus, quo lis introducitur, debet
1_ exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 
2_ indicare quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad 
evincenda ea quae asseruntur; 
3_ subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, necnon loco in 
quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia; 
4_ indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventae.
 
Can. 1505 - § 1Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam viderint et rem 
esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debent 
suo decreto quam primum libellum aut admittere aut reicere
§ 2Libellus reici potest tantum
1_ si iudex vel tribunal incompetens sit; 
2_ si sine dubio constet actori legitimam deesse personam standi in iudicio; 
3_ si non servata sint praescripta can. 1504, nn. 1-3; 
4_ si certo pateat ex ipso libello petitionem quolibet carere fundamento, neque fieri posse, ut 
aliquod ex processu fundamentum appareat
§ 3Si libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite 
confectum potest eidem iudici denuo exhibere
§ 4Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum 
recursum rationibus suffultum interponere vel ad tribunal appellationis vel ad collegium, si 
libellus reiectus fuerit a praeside; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
 
Can. 1506 - Si iudex intra mensem ab exhibito libello decretum non ediderit, quo libellum 
admittit vel reicit ad normam can. 1505, pars, cuius interest, instare potest ut iudex suo 
munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, inutiliter lapsis decem diebus a facta 
instantia, libellus pro admisso habeatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License