Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS I DE CAUSAE INTRODUCTIONE (Cann. 1501 – 1512)
          • Caput II DE CITATIONE ET DENUNTIATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CITATIONE ET DENUNTIATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
 
Can. 1507 - § 1In decreto, quo actoris libellus admittitur, debet iudex vel praeses ceteras 
partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam, statuens utrum eae scripto 
respondere debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordandaQuod si ex scriptis 
responsionibus perspiciat necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere. 
§ 2Si libellus pro admisso habetur ad normam can. 1506, decretum citationis in iudicium 
fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone
§ 3Quod si partes litigantes de facto coram iudice se sistant ad causam agendam, opus 
non est citatione, sed actuarius significet in actis partes iudicio adfuisse.
 
Can. 1508 - § 1Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae notificari, et 
simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri
§ 2Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex propter graves causas censeat 
libellum significandum non esse parti, antequam haec deposuerit in iudicio
§ 3Si lis moveatur adversus eum qui non habet liberum exercitium suorum iurium, vel 
liberam administrationem rerum de quibus disceptatur, citatio denuntianda est, prout casus 
ferat, tutori, curatori, procuratori speciali, seu ei qui ipsius nomine iudicium suscipere tenetur 
ad normam iuris.
 
Can. 1509 - § 1Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque iudicialium actorum 
notificatio facienda est per publicos tabellarios vel alio modo qui tutissimus sit, servatis 
normis lege particulari statutis
§ 2De facto notificationis et de eius modo constare debet in actis.
 
Can. 1510 - Conventus, qui citatoriam schedam recipere recuset, vel qui impedit quominus 
citatio ad se perveniat, legitime citatus habeatur.
 
Can. 1511 - Si citatio non fuerit legitime notificata, nulla sunt acta processus, salvo 
praescripto can. 1507, § 3.
 
Can. 1512 - Cum citatio legitime notificata fuerit aut partes coram iudice steterint ad causam 
agendam
1_ res desinit esse integra; 
2_ causa fit propria iudicis illius aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio 
instituta est; 
3_ in iudice delegato firma redditur iurisdictio, ita ut non expiret resoluto iure delegantis; 
4_ interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit; 
5_ lis pendere incipit; et ideo statim locum habet principium "lite pendente, nihil innovetur".
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License