Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS III DE LITIS INSTANTIA (Cann. 1517 – 1525)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE LITIS INSTANTIA (Cann. 15171525)
 
Can. 1517 - Instantiae initium fit citatione; finis autem non solum pronuntiatione sententiae 
definitivae, sed etiam aliis modis iure praefinitis.
 
Can. 1518 - Si pars litigans moriatur aut statum mutet aut cesset ab officio cuius ratione agit
1_ causa nondum conclusa, instantia suspenditur donec heres defuncti aut successor aut is, 
cuius intersit, litem resumat; 
2_ causa conclusa, iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si adsit, secus 
defuncti herede vel successore.
 
Can. 1519 - § 1Si a munere cesset tutor vel curator vel procurator, qui sit ad normam 
Can. 1481, § §  1 et 3 necessarius, instantia interim suspenditur
§ 2Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum constituat; procuratorem vero 
ad litem constituere potest, si pars neglexerit intra brevem terminum ab ipso iudice statutum.
 
Can. 1520 - Si nullus actus processualis, nullo obstante impedimento, ponatur a partibus per 
sex menses, instantia perimiturLex particularis alios peremptionis terminos statuere potest.
 
Can. 1521 - Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores quoque aliosve 
minoribus aequiparatos, atque etiam ex officio declarari debet, salvo iure petendi 
indemnitatem adversus tutores, curatores, administratores, procuratores, qui culpa se 
caruisse non probaverint.
 
Can. 1522 - Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; immo haec vim 
habere possunt etiam in alia instantia, dummodo causa inter easdem personas et super 
eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent nisi 
documentorum.
 
Can. 1523 - Perempti iudicii expensas, quas quisque ex litigantibus fecerit, ipse ferat.
 
Can. 1524 - § 1In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item 
tum actor tum pars conventa possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis 
tantum
§ 2Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint instantiae, 
egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus requiritur ad ponendos actus, qui 
ordinariae administrationis fines excedunt
§ 3Renuntiatio, ut valeat, peragenda est scripto, eademque a parte vel ab eius 
procuratore, speciali tamen mandato munito, debet subscribi, cum altera parte communicari, 
ab eaque acceptari vel saltem non impugnari, et a iudice admitti.
 
Can. 1525 - Renuntiatio a iudice admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit 
effectus ac peremptio instantiae, itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas 
actorum, quibus renuntiatum fuit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License