Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput I DE PARTIUM DECLARATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE PARTIUM DECLARATIONIBUS
 
Can. 1530 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo 
debet, ad instantiam partis vel ad probandum factum quod publice interest extra dubium 
poni.
 
Can. 1531 - § 1Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri
§ 2Quod si respondere recusaverit, iudicis est aestimare quid ad factorum probationem 
exinde erui possit.
 
Can. 1532 - In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus iusiurandum 
de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadeat; in 
aliis casibus, potest pro sua prudentia.
 
Can. 1533 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, 
super quibus pars interrogetur.
 
Can. 1534 - Circa partium interrogationem cum proportione serventur, quae in cann. 1548, 
§ 2, n. 1, 1552 et 1558-1565 de testibus statuuntur.
 
Can. 1535 - Assertio de aliquo facto, scripto vel ore, coram iudice competenti, ab aliqua 
parte circa ipsam iudicii materiam, sive sponte sive iudice interrogante, contra se peracta, est 
confessio iudicialis.
 
Can. 1536 - § 1Confessio iudicialis unius partis, si agatur de negotio aliquo  privato et in 
causa non sit bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi
§ 2In causis autem quae respiciunt bonum publicum, confessio iudicialis et partium 
declarationes, quae non sint confessiones, vim probandi habere possunt, a iudice 
aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, at vis plenae probationis ipsis tribui nequit, 
nisi alia accedant elementa quae eas omnino corroborent.
 
Can. 1537 - Quoad extraiudicialem confessionem in iudicium deductam, iudicis est, 
perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti ea sit facienda.
 
Can. 1538 - Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constet eam ex 
errore facti esse prolatam, aut vi vel metu gravi extortam.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License