Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput II DE PROBATIONE PER DOCUMENTA
            • Art. 1 DE NATURA ET FIDE DOCUMENTORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 1 DE NATURA ET FIDE DOCUMENTORUM
 
Can. 1540 - § 1Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona publica in 
exercitio sui muneris in Ecclesia confecit, servatis sollemnitatibus iure praescriptis
§ 2Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure 
censentur
§ 3Cetera documenta sunt privata.
 
Can. 1541 - Nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincatur, documenta publica 
fidem faciunt de omnibus quae directe et principaliter in iis affirmantur.
Can. 1542 - Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, eandem 
probandi vim habet adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab iis habentes, ac 
confessio extra iudicium facta; adversus extraneos eandem vim habet ac partium 
declarationes quae non sint confessiones, ad normam can. 1536, § 2.
 
Can. 1543 - Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, 
iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License