Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput II DE PROBATIONE PER DOCUMENTA
            • Art. 2 DE PRODUCTIONE DOCUMENTORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE PRODUCTIONE DOCUMENTORUM
 
Can. 1544 - Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in 
exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, ut a iudice et ab 
adversario examinari possint.
 
Can. 1545 - Iudex praecipere potest ut documentum utrique parti commune exhibeatur in 
processu.
 
Can. 1546 - § 1Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari 
nequeunt sine periculo damni ad normam can. 1548, § 2, n. 2 aut sine periculo violationis 
secreti servandi
§ 2Attamen si qua saltem documenti particula describi possit et in exemplari exhiberi sine 
memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem producatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License