Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput III DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS
 
Can. 1547 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis moderatione.
 
Can. 1548 - § 1Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent
§ 2Salvo praescripto can. 1550, § 2, n. 2, ab obligatione respondendi eximuntur
1_ clerici, quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum 
magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione 
praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia; 
2_ qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, 
periculosas vexationes, aliave mala gravia obventura timent.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License