Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IV DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS (Cann. 35 – 93)
          • Caput II DE DECRETIS ET PRAECEPTIS SINGULARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE DECRETIS ET PRAECEPTIS SINGULARIBUS
 
Can. 48 - Decretum singulare intellegitur actus administrativus a competenti auctoritate 
exsecutiva editus, quo secundum iuris normas pro casu particulari datur decisio aut fit 
provisio, quae natura sua petitionem ab aliquo factam non supponunt.
 
Can. 49 - Praeceptum singulare est decretum quo personae aut personis determinatis aliquid 
faciendum aut omittendum directe et legitime imponitur, praesertim ad legis observantiam 
urgendam.
 
Can. 50 - Antequam decretum singulare ferat, auctoritas necessarias notitias et probationes 
exquirat, atque, quantum fieri potest, eos audiat quorum iura laedi possint.
 
Can. 51 - Decretum scripto feratur expressis, saltem summarie, si agaturde decisione, 
motivis.
 
Can. 52 - Decretum singulare vim habet tantum quoad res de quibus datum est; eas vero 
ubique obligat, nisi aliud constet.
 
Can. 53 - Si decreta inter se sint contraria, peculiare, in iis quae peculariter exprimuntur, 
praevalet generali; si aeque sint pecularia aut generalia, posterius tempore obrogat priori, 
quatenus ei contrarium est.
 
Can. 54 - § 1. Decretum singulare, cuius applicatio committitur exsecutori, effectum habet a 
momento exsecutionis; secus a momento quo personae auctoritate ipsius decernentis 
intimatur
§ 2. Decretum singulare, ut urgeri possit, legitimo documento ad normam iuris intimandum 
est.
 
Can. 55 - Firmo praescripto cann. 37 et 51 cum gravissima ratio obstet ne scriptus decreti 
textus tradatur, decretum intimatum habetur si ei, cui destinatur, coram notario vel duobus 
testibus legatur, actis redactis, ab omnibus praesentibus subscribendis.
 
Can. 56 - Decretum pro intimato habetur, si is cui destinatur, rite vocatus ad decretum 
accipiendum vel audiendum, sine iusta causa non comparuerit vel subscribere recusaverit.
 
Can. 57 - § 1. Quoties lex iubeat decretum ferri vel ab eo, cuius interest, petitio vel recursus 
ad decretum obtinendum legitime proponatur, auctoritas competens intra tres menses a 
recepta petitione vel recursu provideat, nisi alius terminus lege praescribatur
§ 2. Hoc termino transacto, si decretum nondum datum fuerit, responsum praesumitur 
negativum, ad propositionem ulterioris recursus quod attinet
§ 3. Responsum negativum praesumptum non eximit competentem auctoritatem ab 
obligatione decretum ferendi, immo et damnum forte illatum, ad normam can. 128, 
reparandi.
 
Can. 58 - § 1. Decretum singulare vim habere desinit legitima revocatione ab auctoritate 
competendi facta necnon cessante lege ad cuius exsecutionem datum est
§ 2. Praeceptum singulare, legitimo documento non impositum, cessat resoluto iure 
praecipientis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License