Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput III DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS
            • Art. 2 DE INDUCENDIS ET EXCLUDENDIS TESTIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE INDUCENDIS ET EXCLUDENDIS TESTIBUS
 
Can. 1551 - Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversa pars 
postulare potest ut nihilominus testis examinetur.
 
Can. 1552 - § 1Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali 
indicentur
§ 2Exhibeantur, intra terminum a iudice praestitutum, articuli argumentorum super quibus 
petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
 
Can. 1553 - Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
 
Can. 1554 - Antequam testes examinentur, eorum nomina cum partibus communicentur; 
quod si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante 
testimoniorum publicationem fiat.
 
Can. 1555 - Firmo praescripto can. 1550, pars petere potest ut testis excludatur, si iusta 
exclusionis causa demonstretur ante testis excussionem.
 
Can. 1556 - Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime notificato.
 
Can. 1557 - Testis rite citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License