Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput III DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS
            • Art. 3 DE TESTIUM EXAMINE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE TESTIUM EXAMINE
 
Can. 1558 - § 1Testes sunt examini subiciendi in ipsa tribunalis sede, nisi aliud iudici 
videatur
§ 2Cardinales, Patriarchae, Episcopi et ii qui, suae civitatis iure, simili favore gaudent, 
audiantur in loco ab ipsis selecto
§ 3Iudex decernat ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve 
impedimentum impossibile vel difficile sit tribunalis sedem adire, firmis praescriptis cann. 
1418 et 1469, § 2.
 
Can. 1559 - Examini testium partes assistere nequeunt, nisi iudex, praesertim cum res est de 
bono privato, eas admittendas censueritAssistere tamen possunt earum advocati vel 
procuratores, nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuerit secreto esse 
procedendum.
 
Can. 1560 - § 1Testes seorsim singuli examinandi sunt. 
§ 2Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiant, iudex discrepantes inter se 
conferre seu comparare potest, remotis, quantum fieri poterit, dissidiis et scandalo.
 
Can. 1561 - Examen testis fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet 
notarius; quapropter partes, vel promotor iustitiae, vel defensor vinculi, vel advocati qui 
examini intersint, si alias interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel 
eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter lex particularis caveat.
 
Can. 1562 - § 1Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et 
solam veritatem
§ 2Iudex testi deferat iuramentum iuxta can. 1532; quod si testis renuat illud emittere, 
iniuratus audiatur.
 
Can. 1563 - Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat quaenam sit ipsi cum 
partibus necessitudo et, cum ipsi interrogationes specificas circa causam defert, sciscitetur 
quoque fontes eius scientiae et quo definito tempore ea, quae asserit, cognoverit.
 
Can. 1564 - Interrogationes breves sunto, interrogandi captui accommodatae, non plura 
simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae 
a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur.
 
Can. 1565 - § 1Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae
§ 2Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur 
certo affirmari nequeant, poterit iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri 
posse censeat.
 
Can. 1566 - Testes ore testimonium dicant, et scriptum ne legant, nisi de calculo et 
rationibus agatur; hoc enim in casu, adnotationes, quas secum attulerint, consulere poterunt.
 
Can. 1567 - § 1Responsio statim redigenda est scripto a notario et referre debet ipsa editi 
testimonii verba, saltem quod attinet ad ea quae iudicii materiam directe attingunt
§ 2Admitti potest usus machinae magnetophonicae, dummodo dein responsiones scripto 
consignentur et subscribantur, si fieri potest, a deponentibus.
 
Can. 1568 - Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato 
iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et 
generatim de omnibus memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.
 
Can. 1569 - § 1In fine examinis, testi legi debent quae notarius de eius depositione scripto 
redegit, vel ipsi audita facere quae ope magnetophonii de eius depositione incisa sunt, data 
eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi
§ 2Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
 
Can. 1570  - Testes, quamvis iam excussi, poterunt parte postulante aut ex officio, 
antequam acta seu testificationes publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id 
necessarium vel utile ducat, dummodo collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.
 
Can. 1571 - Testibus, iuxta aequam iudicis taxationem, refundi debent tum expensae, quas 
fecerint, tum lucrum, quod amiserint, testificationis reddendae causa.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License