Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput III DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS
            • Art. 4 DE TESTIMONIORUM FIDE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 4 DE TESTIMONIORUM FIDE
 
Can. 1572 - In aestimandis testimoniis iudex, requisitis, si opus sit, testimonialibus litteris, 
consideret
1_ quae condicio sit personae, quaeve honestas; 
2_ utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua 
opinione, de fama, aut de auditu ab aliis; 
3_ utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat, an varius, incertus vel vacillans; 
4_ utrum testimonii contestes habeat, aliisve probationis elementis confirmetur necne.
 
Can. 1573 - Unius testis depositio plenam fidem facere non potest, nisi agatur de teste 
qualificato qui deponat de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud 
suadeant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License