Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IV DE PROBATIONIBUS (Cann. 1526 – 1586)
          • Caput IV DE PERITIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE PERITIS
 
Can. 1574 - Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum 
examen et votum, praeceptis artis vel scientiae innixum, requiruntur ad factum aliquod 
comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.
 
Can. 1575 - Iudicis est peritos nominare, auditis vel proponentibus partibus, aut, si casus 
ferat, relationes ab aliis peritis iam factas assumere.
 
Can. 1576 - Easdem ob causas quibus testis, etiam periti excluduntur aut recusari possunt.
 
Can. 1577 - § 1Iudex, attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, singula capita 
decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat
§ 2Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia quibus egere potest 
ad suum munus rite et fideliter exsequendum
§ 3Iudex, ipso perito auditotempus praefiniat intra quod examen perficiendum est et 
relatio proferenda.
Can. 1578 - § 1Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex 
unam a singulis subscribendam fieri iubeatquod si fiat, sententiarum discrimina, si qua 
fuerint, diligenter adnotentur
§ 2Periti debent indicare perspicue quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores 
facti sint de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et ratione processerint in 
explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis suae conclusiones 
nitantur
§ 3Peritus accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, 
suppeditet.
 
Can. 1579 - § 1Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera 
quoque causae adiuncta attente perpendat
§ 2Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum 
conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
 
Can. 1580 - Peritis solvenda sunt expensae et honoraria a iudice ex bono et aequo 
determinanda, servato iure particulari.
 
Can. 1581 - § 1Partes possunt peritos privatos, a iudice probandos, designare
§ 2Hi, si iudex admittat, possunt acta causae, quatenus opus sit, inspicere, peritiae 
exsecutioni interesse; semper autem possunt suam relationem exhibere.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License