Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS V DE CAUSIS INCIDENTIBUS (Cann. 1587 – 1597)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE CAUSIS INCIDENTIBUS (Cann. 15871597)
 
Can. 1587 - Causa incidens habetur, quoties, incepto per citationem iudicio, quaestio 
proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita 
ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.
 
Can. 1588 - Causa incidens proponitur scripto vel ore, indicato nexu qui intercedit inter 
ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.
 
Can. 1589 - § 1Iudex, recepta petitione et auditis partibus, expeditissime decernat utrum 
proposita incidens quaestio fundamentum habere videatur et nexum cum principali iudicio, 
an vero sit in limine reicienda; et, si eam admittat, utrum talis sit gravitatis, ut solvi debeat per 
sententiam interlocutoriam vel per decretum
§ 2Si vero iudicet quaestionem incidentem non esse resolvendam ante sententiam 
definitivam, decernat ut eiusdem ratio habeaturcum causa principalis definietur.
 
Can. 1590 - § 1Si quaestio incidens solvi debeat per sententiam, serventur normae de 
processu contentioso orali, nisi, attenta rei gravitate, aliud iudici videatur
§ 2Si vero solvi debeat per decretum, tribunal potest rem committere auditori vel praesidi.
 
Can. 1591 - Antequam finiatur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel 
sententiam interlocutoriam, iusta intercedente ratione, revocare aut reformare, sive ad partis 
instantiam, sive ex officio, auditis partibus.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License