Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS V DE CAUSIS INCIDENTIBUS (Cann. 1587 – 1597)
          • Caput I DE PARTIBUS NON COMPARENTIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE PARTIBUS NON COMPARENTIBUS
 
Can. 1592 - § 1Si pars conventa citata non comparuerit nec idoneam absentiae 
excusationem attulerit aut non responderit ad normam can. 1507, § 1, iudex eam a iudicio 
absentem declaret et decernat ut causa, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam 
eiusque exsecutionem procedat
§ 2Antequam decretum, de quo in § 1, feratur, debet, etiam per novam citationem si opus 
fuerit, constare citationem, legitime factam, ad partem conventam tempore utili pervenisse.
 
Can. 1593 - § 1Si pars conventa dein in iudicio se sistat aut responsum dederit ante 
causae definitionem, conclusiones probationesque afferre potest, firmo praescripto can. 
1600; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium 
protrahatur
§ 2Etsi non comparuerit aut responsum non dederit ante causae definitionem, 
impugnationibus uti potest adversus sententiam; quod si probet se legitimo impedimento 
fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuerit, querela nullitatis uti 
potest.
 
Can. 1594 - Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuerit 
neque idoneam excusationem attulerit
1_ iudex eum citet iterum; 
2_ si actor novae citationi non paruerit, praesumitur instantiae renuntiasse ad normam cann. 
1524-1525; 
3_ quod si postea in processu intervenire velit, servetur can. 1593.
 
Can. 1595 - § 1Pars absens a iudicio, sive actor sive pars conventa, quae iustum 
impedimentum non comprobaverit, tenetur obligatione tum solvendi litis expensas, quae ob 
ipsius absentiam factae sunt, tum etiam, si opus sit, indemnitatem alteri parti praestandi
§ 2Si tum actor tum pars conventa fuerint absentes a iudicio, ipsi obligatione expensas litis 
solvendi tenentur in solidum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License