Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS VIII DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE (Cann. 1619 – 1640)
          • Caput I DE QUERELA NULLITATIS CONTRA SENTENTIAM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VIII DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE (Cann. 16191640)
 
Caput I DE QUERELA NULLITATIS CONTRA SENTENTIAM
 
Can. 1619 - Firmis cann. 1622 et 1623, nullitates actuum, positivo iure statutae, quae, cum 
essent notae parti querelam proponenti, non sint ante sententiam iudici denuntiatae, per 
ipsam sententiam sanantur, quoties agitur de causa ad privatorum bonum attinenti.
 
Can. 1620 - Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si
1_ lata est a iudice absolute incompetenti; 
2_ lata est ab eo, qui careat potestate iudicandi in tribunali in quo causa definita est; 
3_ iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit; 
4_ iudicium factum est sine iudiciali petitione, de qua in can. 1501, vel non institutum fuit 
adversus aliquam partem conventam; 
5_ lata est inter partes, quarum altera saltem non habeat personam standi in iudicio; 
6_ nomine alterius quis egit sine legitimo mandato; 
7_ ius defensionis alterutri parti denegatum fuit; 
8_ controversia ne ex parte quidem definita est.
 
Can. 1621 - Querela nullitatis, de qua in can. 1620, proponi potest per modum exceptionis 
in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra decem annos 
a die publicationis sententiae.
 
Can. 1622 - Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si
1_ lata est a non legitimo numero iudicum, contra praescriptum can. 1425, § 1; 
2_ motiva seu rationes decidendi non continet; 
3_ subscriptionibus caret iure praescriptis; 
4_ non refert indicationem anni, mensis, diei et loci in quo prolata fuit; 
5_ acta iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non sit ad normam can. 1619 sanata; 
6_ lata est contra partem legitime absentem, iuxta can. 1593, § 2.
 
Can. 1623 - Querela nullitatis in casibus, de quibus in can. 1622, proponi potest intra tres 
menses a notitia publicationis sententiae.
 
Can. 1624 - De querela nullitatis videt ipse iudex qui sententiam tulit; quod si pars vereatur 
ne iudex, qui sententiam querela nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat 
ideoque eum suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in eius locum subrogetur ad 
normam can. 1450.
 
Can. 1625 - Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione, intra terminum ad 
appellationem statutum.
 
Can. 1626 - § 1Querelam nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se 
gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est 
interveniendi
§ 2Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra 
terminum ad agendum can. 1623 statutum, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis 
interposita fuerit, aut nullitas sanata sit per decursum termini de quo in can. 1623.
Can. 1627 - Causae de querela nullitatis secundum normas de processu contentioso orali 
tractari possunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License