Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS VIII DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE (Cann. 1619 – 1640)
          • Caput II DE APPELLATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE APPELLATIONE
 
Can. 1628 - Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et 
defensor vinculi in causis in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia 
appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 1629.
 
Can. 1629 - Non est locus appellationi
1_ a sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 
2_ a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad normam can. 
1625; 
3_ a sententia quae in rem iudicatam transiit; 
4_ a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeant vim sententiae 
definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva; 
5_ a sententia vel a decreto in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam.
 
Can. 1630 - § 1Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra 
peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae
§ 2Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.
 
Can. 1631 - Si quaestio oriatur de iure appellandi, de ea videat expeditissime tribunal 
appellationis iuxta normas processus contentiosi oralis.
 
Can. 1632 - § 1Si in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa dirigatur, 
praesumitur facta tribunali de quo in cann. 1438 et 1439
§ 2Si alia pars ad aliud tribunal appellationis provocaverit, de causa videt tribunal quod 
superioris est gradus, salvo can. 1415.
 
Can. 1633 - Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab 
eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.
 
Can. 1634 - § 1Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium 
invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius 
sententiae et indicatis appellationis rationibus
§ 2Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo 
obtinere nequeat, interim termini non decurrunt, et impedimentum significandum est iudici 
appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quam primum satisfaciendi
§ 3Interea iudex a quo debet acta ad normam can. 1474 iudici appellationis transmittere.
 
Can. 1635 - Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo sive coram 
iudice ad quem, deserta censetur appellatio.
 
Can. 1636 - § 1Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 
1525
§ 2Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri 
potest, nisi lex aliter caveat, a vinculi defensore vel promotore iustitiae tribunalis 
appellationis.
 
Can. 1637 - § 1Appellatio facta ab actore prodest etiam convento, et vicissim
§ 2Si plures sunt conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia 
impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est 
individua aut obligatio solidalis
§ 3Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia 
appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum 
peremptorium quindecim dierum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est
§ 4Nisi aliud constet, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.
 
Can. 1638 - Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.
 
Can. 1639 - § 1Salvo praescripto can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti 
nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo 
tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex 
parte
§ 2Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1600.
 
Can. 1640 - In gradu appellationis eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis 
referendo, procedendum est; sed, nisi forte complendae sint probationes, statim post litem 
ad normam can. 1513, § 1 et can. 1639, § 1 contestatam, ad causae discussionem 
deveniatur et ad sententiam.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License