Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IX DE RE IUDICATA ET DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM (Cann. 1641 – 1648)
          • Caput I DE RE IUDICATA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IX DE RE IUDICATA ET DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM (Cann. 16411648)
 
Caput I DE RE IUDICATA
 
Can. 1641 - Firmo praescripto can. 1643, res iudicata habetur
1_ si duplex intercesserit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex 
eadem causa petendi; 
2_ si appellatio adversus sententiam non fuerit intra tempus utile proposita; 
3_ si, in gradu appellationis, instantia perempta sit vel eidem renuntiatum fuerit; 
4_ si lata sit sententia definitiva, a qua non datur appellatio ad normam can. 1629.
 
Can. 1642 - § 1Res iudicata firmitate iuris gaudet nec impugnari potest directe, nisi ad 
normam can. 1645, § 1
§ 2Eadem facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, 
quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae 
introductionem.
 
Can. 1643 - Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud 
exceptis causis de coniugum separatione.
 
Can. 1644 - § 1Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum prolata sit, 
potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus 
probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita 
impugnatione allatisTribunal autem appellationis intra mensem ab exhibitis novis 
probationibus et argumentis debet decreto statuere utrum nova causae propositio admitti 
debeat necne
§ 2Provocatio ad superius tribunal ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem 
sententiae non suspendit, nisi aut lex aliter caveat aut tribunal appellationis ad normam can. 
1650, § 3 suspensionem iubeat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License