Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO II DE PROCESSU CONTENTIOSO ORALI (Cann. 1656 – 1670)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SECTIO II DE PROCESSU CONTENTIOSO ORALI (Cann. 16561670)
 
Can. 1656 - § 1Processu contentioso orali, de quo in hac sectione, tractari possunt 
omnes causae a iure non exclusae, nisi pars processum contentiosum ordinarium petat
§ 2Si processus oralis adhibeatur extra casus iure permissos, actus iudiciales sunt nulli.
 
Can. 1657 - Processus contentiosus oralis fit in primo gradu coram iudice unico, ad normam 
Can. 1424.
 
Can. 1658 - § 1Libellus quo lis introducitur, praeter ea quae in can. 1504 recensentur, 
debet
1_ facta quibus actoris petitiones innitantur, breviter, integre et perspicue exponere; 
2_ probationes quibus actor facta demonstrare intendit, quasque simul afferre nequit, ita 
indicare ut statim colligi a iudice possint
§ 2Libello adnecti debent, saltem in exemplari authentico, documenta quibus petitio 
innititur.
 
Can. 1659 - § 1Si conamen conciliationis ad normam can. 1446, § 2 inutile cesserit, 
iudex, si aestimet libellum aliquo fundamento niti, intra tres dies, decreto ad calcem ipsius 
libelli apposito, praecipiat ut exemplar petitionis notificetur parti conventae, facta huic 
facultate mittendi, intra quindecim dies, ad cancellariam tribunalis scriptam responsionem
§ 2Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1512.
 
Can. 1660 - Si exceptiones partis conventae id exigant, iudex parti actrici praefiniat 
terminum ad respondendum, ita ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae 
obiectum perspectum habeat.
 
Can. 1661 - § 1Elapsis terminis, de quibus in cann. 1659 et 1660, iudex, perspectis actis, 
formulam dubii determinet; dein ad audientiam, non ultra triginta dies celebrandam, omnes 
citet qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula. 
§ 2In citatione partes certiores fiant se posse, tres saltem ante audientiam dies, aliquod 
breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
 
Can. 1662 - In audientia primum tractantur quaestiones de quibus in cann. 1459-1464.
 
Can. 1663 - § . 1 Probationes colliguntur in audientia, salvo praescripto can. 1418
§ 2Pars eiusque advocatus assistere possunt excussioni ceterarum partium, testium et 
peritorum.
 
Can. 1664 - Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones 
advocatorum, redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in iis tantummodo quae 
pertinent ad substantiam rei controversae, et a deponentibus subsignandae.
 
Can. 1665 - Probationes, quae non sint in petitione vel responsione allatae aut petitae, 
potest iudex admittere tantum ad normam can. 1452; postquam autem vel unus testis auditus 
est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1600 novas probationes decernere.
 
Can. 1666 - Si in audientia probationes omnes colligi non potuerint, altera statuatur 
audientia.
 
Can. 1667 - Probationibus collectis, fit in eadem audientia discussio oralis.
 
Can. 1668 - § 1Nisi ex discussione aliquid supplendum in causae instructione 
comperiatur, vel aliud exsistat quod impediat sententiam rite proferri, iudex illico, expleta 
audientia, causam seorsum decidat; dispositiva sententiae pars statim coram partibus 
praesentibus legatur
§ 2Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel aliam iustam causam usque ad 
quintum utilem diem decisionem differre
§ 3Integer sententiae textus, motivis expressis, quam primum, ordinarie non ultra 
quindecim dies, partibus notificetur.
 
Can. 1669 - Si tribunal appellationis perspiciat in inferiore iudicii gradu processum 
contentiosum oralem esse adhibitum in casibus a iure exclusis, nullitatem sententiae declaret 
et causam remittat tribunali quod sententiam tulit.
 
Can. 1670 - In ceteris quae ad rationem procedendi attinent, serventur praescripta canonum 
de iudicio contentioso ordinario. Tribunal autem potest suo decreto, motivis praedito, 
normis processualibus, quae non sint ad validitatem statutae, derogare, ut celeritati, salva 
iustitia, consulat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License