Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
            • Art. 3 DE OFFICIO IUDICUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE OFFICIO IUDICUM
Can. 1676 - Iudex, antequam causam acceptet et quotiescumque spem boni exitus 
perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad matrimonium forte 
convalidandum et ad coniugalem convictum restaurandum inducantur.
 
Can. 1677 - § 1Libello acceptato, praeses vel ponens procedat ad notificationem decreti 
citationis ad normam can. 1508
§ 2Transacto termino quindecim dierum a notificatione, praeses vel ponens, nisi alterutra 
pars sessionem ad litem contestandam petierit, intra decem dies formulam dubii vel 
dubiorum decreto suo statuat ex officio et partibus notificet. 
§ 3Formula dubii non tantum quaerat an constet de nullitate matrimonii in casu, sed 
determinare etiam debet quo capite vel quibus capitibus nuptiarum validitas impugnetur
§ 4Post decem dies a notificatione decreti, si partes nihil opposuerint, praeses vel ponens 
novo decreto causae instructionem disponat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License