Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
            • Art. 4 DE PROBATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 4 DE PROBATIONIBUS
 
Can. 1678 - § 1Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio sit, etiam promotori 
iustitiae ius est
1_ examini partium, testium et peritorum adesse, salvo praescripto can. 1559; 
2_ acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta 
recognoscere
§ 2Examini, de quo in § 1, n. 1, partes assistere nequeunt.
 
Can. 1679 - Nisi probationes aliunde plenae habeantur, iudex, ad partium depositiones ad 
normam can. 1536 aestimandas, testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, 
adhibeat, praeter alia indicia et adminicula.
 
Can. 1680 - In causis de impotentia vel de consensus defectu propter mentis morbum iudex 
unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat; in ceteris 
causis servetur praescriptum can. 1574.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License