Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
            • Art. 5 DE SENTENTIA ET APPELLATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 5 DE SENTENTIA ET APPELLATIONE
 
Can. 1681 - Quoties in instructione causae dubium valde probabile emerserit de non secuta 
matrimonii consummatione, tribunal potest, suspensa de consensu partium causa nullitatis, 
instructionem complere pro dispensatione super rato, ac tandem acta transmittere ad Sedem 
Apostolicam una cum petitione dispensationis ab alterutro vel utroque coniuge et cum voto 
tribunalis et Episcopi.
 
Can. 1682 - § 1Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, una cum 
appellationibus, si quae sint, et ceteris iudicii actis, intra viginti dies a sententiae publicatione 
ad tribunal appellationis ex officio transmittatur. § 2Si sententia pro matrimonii nullitate 
prolata sit in primo iudicii gradu, tribunal appellationis, perpensis animadversionibus 
defensoris vinculi et, si quae sint, etiam partium, suo decreto vel decisionem continenter 
confirmet vel ad ordinarium examen novi gradus causam admittat.
 
Can. 1683 - Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal 
potest, tamquam in prima instantia, illud admittere et de eo iudicare.
 
Can. 1684 - § 1Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, in 
gradu appellationis confirmata est vel decreto vel altera sententia, ii, quorum matrimonium 
declaratum est nullum, possunt novas nuptias contrahere statim ac decretum vel altera 
sententia ipsis notificata est, nisi vetito ipsi sententiae aut decreto apposito vel ab Ordinario 
loci statuto id prohibeatur
§ 2Praescripta can. 1644 servanda sunt, etiam si sententia, quae matrimonii nullitatem 
declaraverit, non altera sententia sed decreto confirmata sit.
 
Can. 1685 - Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem 
notificare Ordinario loci in quo matrimonium celebratum estIs autem curare debet ut quam 
primum de decreta nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in matrimoniorum et 
baptizatorum libris mentio fiat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License