Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput II DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM
 
Can. 1692 - § 1Separatio personalis coniugum baptizatorum, nisi aliter pro locis 
particularibus legitime provisum sit, decerni potest Episcopi dioecesani decreto vel iudicis 
sententia ad normam canonum qui sequuntur
§ 2Ubi decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur, vel si sententia civilis praevidetur 
non contraria iuri divino, Episcopus dioecesis commorationis coniugum poterit, perpensis 
peculiaribus adiunctis, licentiam concedere adeundi forum civile
§ 3Si causa versetur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex ut, servato 
praescripto § 2, causa inde ab initio ad forum civile deferatur.
 
Can. 1693 - § 1Nisi qua pars vel promotor iustitiae processum contentiosum ordinarium 
petant, processus contentiosus oralis adhibeatur
§ 2Si processus contentiosus ordinarius adhibitus sit et appellatio proponatur, tribunal 
secundi gradus ad normam can. 1682, § 2 procedat, servatis servandis.
 
Can. 1694 - Quod attinet ad tribunalis competentiam, serventur praescripta can. 1673.
 
Can. 1695 - Iudex, antequam causam acceptet et quotiescumque spem boni exitus 
perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad coniugalem convictum 
restaurandum inducantur.
 
Can. 1696 - Causae de coniugum separatione ad publicum quoque bonum spectant; 
ideoque iis interesse semper debet promotor iustitiae, ad normam can. 1433.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License