Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput III DE PROCESSU AD DISPENSATIONEM SUPER MATRIMONIO RATO ET NON CONSUMMATO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE PROCESSU AD DISPENSATIONEM SUPER MATRIMONIO RATO ET NON CONSUMMATO
 
Can. 1697 - Soli coniuges, vel alteruter, quamvis altero invito, ius habent petendi gratiam 
dispensationis super matrimonio rato et non consummato.
 
Can. 1698 - § 1Una Sedes Apostolica cognoscit de facto inconsummationis matrimonii et 
de exsistentia iustae causae ad dispensationem concedendam
§ 2Dispensatio vero ab uno Romano Pontifice conceditur.
 
Can. 1699 - § 1Competens ad accipiendum libellum, quo petitur dispensatio, est 
Episcopus dioecesanus domicilii vel quasi-domicilii oratoris, qui, si constiterit de fundamento 
precum, processus instructionem disponere debet
§ 2Si tamen casus propositus speciales habeat difficultates ordinis iuridici vel moralis, 
Episcopus dioecesanus consulat Sedem Apostolicam
§ 3Adversus decretum quo Episcopus libellum reicit, patet recursus ad Sedem 
Apostolicam.
 
Can. 1700 - § 1Firmo praescripto can. 1681, horum processuum instructionem committat 
Episcopus, stabiliter vel in singulis casibus, tribunali suae vel alienae dioecesis aut idoneo 
sacerdoti
§ 2Quod si introducta sit petitio iudicialis ad declarandam  nullitatem eiusdem matrimonii, 
instructio ad idem tribunal committatur.
 
Can. 1701 - § 1In his processibus semper intervenire debet vinculi defensor
§ 2Patronus non admittitur, sed, propter casus difficultatem, Episcopus permittere potest 
ut iurisperiti opera orator vel pars conventa iuvetur.
 
Can. 1702 - In instructione uterque coniux audiatur et serventur, quatenus fieri possit, 
canones de probationibus colligendis in iudicio contentioso ordinario et in causis de 
matrimonii nullitate, dummodo cum horum processum indole componi queant.
 
Can. 1703 - § 1Non fit publicatio actorum; iudex tamen, si conspiciat petitioni  partis 
oratricis vel exceptioni partis conventae grave obstaculum obvenire ob adductas 
probationes, id parti cuius interest prudenter patefaciat
§ 2Parti instanti documentum allatum vel testimonium receptum iudex ostendere poterit et 
tempus praefinire ad deductiones exhibendas.
 
Can. 1704 - § 1Instructor, peracta instructione, omnia acta cum apta relatione deferat ad 
Episcopum, qui votum pro rei veritate promat tum super facto inconsummationis tum super 
iusta causa ad dispensandum et gratiae opportunitate
§ 2Si instructio processus commissa sit alieno tribunali ad normam can. 1700, 
animadversiones pro vinculo in eodem foro conficiantur, sed votum de quo in § 1 spectat ad 
Episcopum committentem, cui instructor simul cum actis aptam relationem tradat.
 
Can. 1705 - § 1Acta omnia Episcopus una cum suo voto et animadversionibus defensoris 
vinculi transmittat ad Sedem Apostolicam
§ 2Si, iudicio Apostolicae Sedis, requiratur supplementum instructionis, id Episcopo 
significabitur, indicatis elementis circa quae instructio complenda est
§ 3Quod si Apostolica Sedes rescripserit ex deductis non constare de inconsummatione, 
tunc iurisperitus de quo in can. 1701, § 2 potest acta processus, non vero votum Episcopi, 
invisere in sede tribunalis ad perpendendum num quid grave adduci possit ad petitionem 
denuo proponendam.
 
Can. 1706 - Rescriptum dispensationis a Sede Apostolica transmittitur ad Episcopum; is 
vero rescriptum partibus notificabit et praeterea parocho tum loci contracti matrimonii tum 
suscepti baptismi quam primum mandabit, ut in libris matrimoniorum et baptizatorum de 
concessa dispensatione mentio fiat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License