Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS II DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM (Cann. 1708 – 1712)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM (Cann. 17081712)
 
Can. 1708 - Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse clericus sive 
Ordinarius, cui clericus subest vel in cuius dioecesi ordinatus est.
 
Can. 1709 - § 1Libellus mitti debet ad competentem Congregationem, quae decernet 
utrum causa ab ipsa Curiae Romanae Congregatione an a tribunali ab ea designato sit 
agenda
§ 2Misso libello, clericus ordines exercere ipso iure vetatur.
 
Can. 1710 - Si Congregatio causam ad tribunal remiserit, serventur, nisi rei natura obstet, 
canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, salvis praescriptis huius 
tituli.
 
Can. 1711 - In his causis defensor vinculi iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur officiis, 
quibus defensor vinculi matrimonialis.
 
Can. 1712 - Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, 
clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus liberatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License