Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS III DE MODIS EVITANDI IUDICIA (Cann. 1713 – 1716)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE MODIS EVITANDI IUDICIA (Cann. 17131716)
 
Can. 1713 - Ad evitandas iudiciales contentiones transactio seu reconciliatio utiliter 
adhibetur, aut controversia iudicio unius vel plurium arbitrorum committi potest.
 
Can. 1714 - De transactione, de compromisso, deque iudicio arbitrali serventur normae a 
partibus selectae vel, si partes nullas selegerint, lex ab Episcoporum conferentia lata, si qua 
sit, vel lex civilis vigens in loco ubi conventio initur.
 
Can. 1715 - § 1Nequit transactio aut compromissum valide fieri circa ea quae ad bonum 
publicum  pertinent, aliaque de quibus libere disponere partes non possunt
§ 2Si agitur de bonis ecclesiasticis temporalibus, serventur, quoties materia id postulat, 
sollemnitates iure statutae pro rerum ecclesiasticarum alienatione.
 
Can. 1716 - § 1Si lex civilis arbitrali sententiae vim non agnoscat, nisi a iudice confirmetur, 
sententia arbitralis de controversia ecclesiastica, ut vim habeat in foro canonico, 
confirmatione indiget iudicis ecclesiastici loci, in quo lata est
§ 2Si autem lex civilis admittat sententiae arbitralis coram civili iudice impugnationem, in 
foro canonico eadem impugnatio proponi potest coram iudice ecclesiastico, qui in primo 
gradu competens est ad controversiam iudicandam.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License