Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS IV DE PROCESSU POENALI (Cann. 1717 - 1731)
          • Caput I DE PRAEVIA INVESTIGATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS IV DE PROCESSU POENALI (Cann. 1717 - 1731)
 
Caput I DE PRAEVIA INVESTIGATIONE
 
Can. 1717 - § 1Quoties Ordinarius notitiam, saltem veri similem, habet de delicto, caute 
inquirat, per se vel per aliam idoneam personam, circa facta et circumstantias et circa 
imputabilitatem, nisi  haec inquisito omnino superflua videatur. § 2Cavendum est ne ex hac 
investigatione bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur
§ 3Qui investigationem agit, easdem habet, quas auditor in processu, potestates et 
obligationes; idemque nequit, si postea iudicialis processus promoveatur, in eo iudicem 
agere.
 
Can. 1718 - § 1Cum satis collecta videantur elementa, decernat Ordinarius
1_ num processus ad poenam irrogandam vel declarandam promoveri possit; 
2_ num id, attento can. 1341, expediat; 
3_ utrum processus iudicialis sit adhibendus an, nisi lex vetet, sit procedendum per decretum 
extra iudicium
§ 2Ordinarius decretum, de quo in § 1, revocet vel mutet, quoties ex novis elementis aliud 
sibi decernendum videtur
§ 3In ferendis decretis, de quibus in § §  1 et 2, audiat Ordinarius, si prudenter censeat, 
duos iudices aliosve iuris peritos
§ 4Antequam ad normam § 1 decernat, consideret Ordinarius num, ad vitanda inutilia 
iudicia, expediat ut, partibus consentientibus, vel ipse vel investigator quaestionem de damnis 
ex bono et aequo dirimat.
 
Can. 1719 - Investigationis acta et Ordinarii decreta, quibus investigatio initur vel clauditur, 
eaque omnia quae investigationem praecedunt, si necessaria non sint ad poenalem 
processum, in secreto curiae archivo custodiantur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License