Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS IV DE PROCESSU POENALI (Cann. 1717 - 1731)
          • Caput II DE PROCESSUS EVOLUTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE PROCESSUS EVOLUTIONE
 
Can. 1720 - Si Ordinarius censuerit per decretum extra iudicium esse procedendum
1_ reo accusationem atque probationes, data facultate sese defendendi, significet, nisi reus, 
rite vocatus, comparere neglexerit; 
2_ probationes et argumenta omnia cum duobus assessoribus accurate perpendat; 
3_ si de delicto certo constet neque actio criminalis sit extincta, decretum ferat ad normam 
cann. 1342-1350, expositis, breviter saltem, rationibus in iure et in facto.
 
Can. 1721 - § 1Si Ordinarius decreverit processum poenalem iudicialem esse ineundum, 
acta investigationis promotori iustitiae tradat, qui accusationis libellum iudici ad normam 
cann. 1502 et 1504 exhibeat
§ 2Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae apud illud tribunal 
constitutus.
 
Can. 1722 - Ad scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam et ad iustitiae 
cursum tutandum, potest Ordinarius, audito promotore iustitiae et citato ipso accusato, in 
quolibet processus stadio accusatum a sacro ministerio vel ab aliquo officio et munere 
ecclesiastico arcere, ei imponere vel interdicere commorationem in aliquo loco vel territorio, 
vel etiam publicam sanctissimae Eucharistiae participationem prohibere; quae omnia, causa 
cessante, sunt revocanda, eaque ipso iure finem habent, cessante processu poenali.
 
Can. 1723 - § 1Iudex reum citans debet eum invitare ad advocatum, ad normam can. 
1481, § 1, intra terminum ab ipso iudice praefinitum, sibi constituendum
§ 2Quod si reus non providerit, iudex ante litis contestationem advocatum ipse nominet, 
tamdiu in munere mansurum quamdiu reus sibi advocatum non constituerit.
 
Can. 1724 - § 1In quolibet iudicii gradu renuntiatio instantiae fieri potest a promotore 
iustitiae, mandante vel consentiente Ordinario, ex cuius deliberatione processus promotus 
est
§ 2Renuntiatio, ut valeat, debet a reo acceptari, nisi ipse sit a iudicio absens declaratus.
 
Can. 1725 - In causae discussione, sive scripto haec fit sive ore, accusatus semper ius 
habeat ut ipse vel eius advocatus vel procurator postremus scribat vel loquatur.
 
Can. 1726 - In quolibet poenalis iudicii gradu et stadio, si evidenter constet delictum non 
esse a reo patratum, iudex debet id sententia declarare et reum absolvere, etiamsi simul 
constet actionem criminalem esse extinctam.
 
Can. 1727 - § 1Appellationem proponere potest reus, etiam si sententia ipsum ideo 
tantum dimiserit, quia poena erat facultativa, vel quia iudex potestate usus est, de qua in 
cann. 1344 et 1345
§ 2Promotor iustitiae appellare potest quoties censet scandali reparationi vel iustitiae 
restitutioni satis provisum non esse.
 
Can. 1728 - § 1Salvis praescriptis canonum huius tituli, in iudicio poenali applicandi sunt, 
nisi rei natura obstet, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, 
servatis specialibus normis de causis quae ad bonum publicum spectant
§ 2Accusatus ad confitendum delictum non tenetur, nec ipsi iusiurandum deferri potest.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License