Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS IV DE PROCESSU POENALI (Cann. 1717 - 1731)
          • Caput III DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA
 
Can. 1729 - § 1Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto 
sibi illata in ipso poenali iudicio exercere, ad normam can. 1596
§ 2Interventus partis laesae, de quo in § 1, non amplius admittitur, si factus non sit in 
primo iudicii poenalis gradu. 
§ 3Appellatio in causa de damnis fit ad normam cann. 1628-1640, etiamsi appellatio in 
poenali iudicio fieri non possit; quod si utraque appellatio, licet a diversis partibus, 
proponatur, unicum fiat iudicium appellationis, salvo praescripto can. 1730.
 
Can. 1730 - § 1Ad nimias poenalis iudicii moras vitandas potest iudex iudicium de damnis 
differre usque dum sententiam definitivam in iudicio poenali protulerit
§ 2Iudex, qui ita egerit, debet, postquam sententiam tulerit in poenali iudicio, de damnis 
cognoscere, etiamsi iudicium poenale propter propositam impugnationem adhuc pendeat, 
vel reus absolutus sit propter causam quae non auferat obligationem reparandi damna.
 
Can. 1731 - Sententia lata in poenali iudicio, etiamsi in rem iudicatam transierit, nullo modo 
ius facit erga partem laesam, nisi haec intervenerit ad normam can. 1729.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License