Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IV DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS (Cann. 35 – 93)
          • Caput IV DE PRIVILEGIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE PRIVILEGIIS
 
Can. 76 - § 1. Privilegium, seu gratia in favorem certarum personarum sive physicarum sive 
iuridicarum per peculiarem actum facta, concedi potest a legislatore necnon ab auctoritate 
exsecutiva cui legislator hanc potestatem concesserit
§ 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi privilegii.
 
Can. 77 - Privilegium interpretandum est ad normam can. 36, § 1; sed ea semper adhibenda 
est interpretatio, qua privilegio aucti aliquam revera gratiam consequantur.
 
Can. 78 - § 1. Privilegium praesumitur perpetuum, nisi contrarium probetur
§ 2. Privilegium personale, quod scilicet personam sequitur, cum ipsa extinguitur
§ 3. Privilegium reale cessat per absolutum rei vel loci interitum; privilegium vero locale, si 
locus intra quinquaginta annos restituatur, reviviscit.
 
Can. 79 - Privilegium cessat per revocationem competentis auctoritatis ad normam can. 47, 
firmo praescripto can. 81.
 
Can. 80 - § 1. Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec a competendi 
auctoritate fuerit accepta
§ 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare potest
§ 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae, aut ratione dignitatis loci vel rei, singulae 
personae renuntiare nequeunt; nec ipsi personae iuridicae integrum est privilegio sibi 
concesso renuntiare, si renuntiatio cedat in Ecclesiae praeiudicium.
 
Can. 81 - Resoluto iure concedentis, privilegium non extinguitur, nisi datum fuerit cum 
clausula "ad beneplacitum nostrum" vel alia aequipollenti.
 
Can. 82 - Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis haud onerosum non 
cessat; quod vero in aliorum gravamen cedit, amittitur, si accedat legitima praescriptio.
 
Can. 83 - § 1. Cessat privilegium elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus 
concessum fuit, firmo praescripto can. 142, § 2. 
§ 2. Cessat quoque, si temporis progressu rerum adiuncta ita iudicio auctoritatis competentis 
immutata sint, ut noxium evaserit aut eius usus illicitus fiat.
 
Can. 84 - Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, privilegio ipso privari meretur; quare, 
Ordinarius, frustra monito privilegiario, graviter abutentem privet privilegio quod ipse 
concessit; quod si privilegium concessum fuerit ab Apostolica Sede, eandem Ordinarius 
certiorem facere tenetur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License