Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IV DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS (Cann. 35 – 93)
          • Caput V DE DISPENSATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE DISPENSATIONIBUS
 
Can. 85 - Dispensatio, seu legis mere ecclesiasticae in casu particulari relaxatio, concedi 
potest ab iis qui potestate gaudent exsecutiva intra limites suae competentiae, necnon ab illis 
quibus potestas dispensandi explicite vel implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae 
delegationis.
 
Can. 86 - Dispensationi obnoxiae non sunt leges quatenus ea definiunt, quae institutorum aut 
actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva.
 
Can. 87 - § 1. Episcopus dioecesanus fideles, quoties id ad eorundem spirituale bonum 
conferre iudicet, dispensare valet in legibus disciplinaribus tam universalibus quam 
particularibus pro suo territorio vel suis subditis a suprema Ecclesiae auctoritate latis, non 
tamen in legibus processualibus aut poenalibus, nec in iis quarum dispensatio Apostolicae 
Sedis aliive auctoritati specialiter reservatur
§ 2. Si difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, 
Ordinarius quicumque dispensare valet in iisdem legibus, etiam si dispensatio reservatur 
Sanctae Sedi, dummodo agatur de dispensatione quam ipsa in iisdem adiunctis concedere 
solet, firmo praescripto can. 291.
 
Can. 88 - Ordinarius loci in legibus dioecesanis atque, quoties id ad fidelium bonum 
conferre iudicet, in legibus a Concilio plenario vel provinciali aut ab Episcoporum 
conferentia latis dispensare valet.
 
Can. 89 - Parochus aliique presbyteri aut diaconi a lege universali et particulari dispensare 
non valent, nisi haec potestas ipsis expresse concessa sit.
 
Can. 90 - § 1. A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita 
ratione adiuctorum casus et gravitatis legis a qua dispensatur; alias dispensatio illicita est, nisi 
ab ipso legislatore eiusve superiore data sit, etiam invalida
§ 2. Dispensatio in dubio de sufficientia causae valide et licite conceditur.
 
Can. 91 - Qui gaudet potestate dispensandi eam exercere valet, etiam extra territorium 
exsistens, in subditos, licet a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuatur, in 
peregrinos quoque in territorio actu degentes, necnon erga seipsum.
 
Can. 92 - Strictae subest interpretationi non solum dispensatio ad normam can. 36, § 1, sed 
ipsamet potestas dispensandi ad certum casum concessa.
Can. 93 - Dispensatio quae tractum habet successivum cessat iisdem modis quibus 
privilegium, necnon certa ac totali cessatione causae motivae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License