Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS VI DE PERSONIS PHYSICIS ET IURIDICIS (Cann. 96 – 123)
          • Caput II DE PERSONIS IURIDICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE PERSONIS IURIDICIS
 
Can. 113 - § 1. Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes, moralis personae rationem habent 
ex ipsa ordinatione divina
§ 2. Sunt etiam in Ecclesia, praeter personas physicas, personae iuridicae, subiecta scilicet 
in iure canonico obligationum et iurium quae ipsarum indoli congruunt.
 
Can. 114 - § 1. Personae iuridicae constituuntur aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali 
competentis auctoritatis concessione per decretum data, universitates sive personarum sive 
rerum in finem missioni Ecclesiae congruentem, qui singulorum finem transcendit, ordinatae
§ 2. Fines, de quibus in § 1, intelleguntur qui ad opera pietatis, apostolatus vel caritatis sive 
spiritualis sive temporalis attinent
§ 3. Auctoritas Ecclesiae competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi iis personarum 
aut rerum universitatibus, quae finem persequuntur reapse utilem atque, omnibus perpensis, 
mediis gaudent quae sufficere posse praevidentur ad finem praestitutum assequendum.
 
Can. 115 - § 1. Personae iuridicae in Ecclesia sunt aut universitates personarum aut 
universitates rerum
§ 2. Universitas personarum, quae quidem nonnisi ex tribus saltem personis constitui potest, 
est collegialis, si eius actionem determinant membra, in decisionibus ferendis concurrentia, 
sive aequali iure sive non, ad normam iuris et statutorum; secus est non collegialis
§ 3. Universitas rerum seu fundatio autonoma constat bonis seu rebus, sive spiritualibus sive 
materialibus, eamque, ad normam iuris et statutorum, moderantur sive una vel plures 
personae physicae sive collegium.
 
Can. 116 - § 1. Personae iuridicae publicae sunt universitates personarum seu rerum, quae 
ab ecclesiastica auctoritate competenti constituuntur ut intra fines sibi praestitutos nomine 
Ecclesiae, ad normam praescriptorum iuris, munus proprium intuitu boni publici ipsis 
commissum expleant; ceterae personae iuridicae sunt privatae
§ 2. Personae iuridicae publicae hac personalitate donantur sive ipso iure sive speciali 
competentis auctoritatis decreto eandem expresse concedenti; personae iuridicae privatae 
hac personalitate donantur tantum per speciale competentis auctoritatis decretum eandem 
personalitatem expresse concedens.
 
Can. 117 - Nulla personarum vel rerum universitas personalitatem iuridicam obtinere 
intendens, eandem consequi valet nisi ipsius statuta a competenti auctoritate sint probata.
 
Can. 118 - Personam iuridicam publicam repraesentant, eius nomine agentes, ii quibus iure 
universali vel particulari aut propriis statutis haec competentia agnoscitur; personam 
iuridicam privatam, ii quibus eadem competentia per statuta tribuitur.
 
Can. 119 - Ad actus collegiales quod attinet, nisi iure vel statutis aliud caveatur
  1_ si agatur de electionibus, id vim habet iuris, quod, praesente quidem maiore parte 
eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori eorum qui sunt praesentes; post 
duo inefficacia scrutinia, suffragatio fiat super duobus candidatis qui maiorem suffragiorum 
partem obtinuerint, vel, si sunt plures, super duobus aetate senioribus; post tertium 
scrutinium, si paritas maneat, ille electus habeatur qui senior sit aetate; 
  2_ si agatur de aliis negotiis, id vim habet iuris, quod, praesente quidem maiore parte 
eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori eorum qui sunt praesentes; quod 
si post duo scrutinia suffragia aequalia fuerint, praeses suo voto paritatem dirimere potest; 
  3_ quod autem omnes uti singulos tangit, ab omnibus approbari debet.
 
Can. 120 - § 1. Personae iuridica natura sua perpetua est; extinguitur tamen si a competenti 
auctoritate legitime supprimantur aut per centum annorum spatium agere desierit; persona 
iuridica privata insuper extinguitur, si ipsa consociatio ad normam statutorum dissolvatur, aut 
si, de iudicio auctoritatis competentis, ipsa fundatio ad normam statutorum esse desierit. 
§ 2. Si vel unum ex personae iuridicae collegialis membris supersit, et personarum 
universitas secundum statuta esse non desierit, exercitium omnium iurium universitatis illi 
membro competit.
 
Can. 121 - Si universitates sive personarum sive rerum, quae sunt personae iuridicae 
publicae, ita coniungantur ut ex iisdem una constituatur universitas personalitae iuridica et 
ipsa pollens, nova haec persona iuridica bona iuraque patrimonialia prioribus propria obtinet 
atque onera suscipit, quibus eaedem gravabantur; ad destinationem autem praesertim 
bonorum et ad onerum adimpletionem quod attinet, fundatorum oblatorumque voluntas 
atque iura quaesita salva esse debent.
 
Can. 122 - Si universitas, quae gaudet personalitate iuridica publica, ita dividatur ut aut illius 
pars alii personae iuridicae uniatur aut ex parte dismembrata distincta persona iuridica 
publica erigatur, auctoritas ecclesiastica, cui divisio competat, curare debet per se vel per 
exsecutorem, servatis quidem in primis tum fundatorum ac oblatorum voluntate tum iuribus 
quaesitis tum probatis statutis
  1_ ut communia, quae dividi possunt, bona atque iura patrimonialia necnon aes alienum 
aliaque onera dividantur inter personas iuridicas, de quibus agitur, debita cum proportione 
ex aequo et bono, ratione habita omnium adiunctorum et necessitatum utriusque; 
  2_ ut usus et ususfructus communium bonorum, quae divisioni obnoxia non sunt, utrique 
personae iuridicae cedant, oneraque iisdempropria utrique imponantur, servata item debita 
proportione ex aequo et bono definienda.
 
Can. 123 - Extincta persona iuridica publica, destinatio eiusdem bonorum iuriumque 
patrimonialium itemque onerum regitur iure et statutis, quae, si sileant, obveniunt personae 
iuridicae immediate superiori, salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntate necnon 
iuribus quaesitis; extincta persona iuridica privata, eiusdem bonorum et onerum destinatio 
statutis regitur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License