Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS VII DE ACTIBUS IURIDICIS (Cann. 124 – 128)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VII DE ACTIBUS IURIDICIS (Cann. 124128)
 
Can. 124 - § 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur ut a persona habili sit positus, atque in 
eodem adsint quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia et requisita iure 
ad validitatem actus imposita
§ 2. Actus iuridicus quoad sua elementa externa rite positus praesumitur validus.
 
Can. 125 - § 1. Actus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam 
resistere potuit, pro infecto habetur. § 2. Actus positus ex metu gravi, iniuste incusso, aut ex 
dolo, valet, nisi aliud iure caveatur; sed potest per sententiam iudicis rescindi, sive ad 
instantiam partis laesae eiusve in iure successorum sive ex officio.
 
Can. 126 - Actus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versetur circa id quod eius 
substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, irritus est; secus valet, nisi 
aliud iure caveatur, sed actus ex ignorantia aut ex errore initus locum dare potest actioni 
rescissoriae ad normam iuris.
 
Can. 127 - § 1. Cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu aut 
consilio alicuius collegii vel personarum coetus, convocari debet collegium vel coetus ad 
normam can. 166, nisi, cum agatur de consilio tantum exquirendo, aliter iure particulari aut 
proprio cautum sit; ut autem actus valeant requiritur ut obtineatur consensus partis absolute 
maioris eorum qui sunt praesentes aut omnium exquiratur consilium
§ 2. Cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu aut consilio 
aliquarum personarum, uti singularum
  1_ si consensus exigatur, invalidus est actus Superioris consensum earum personarum non 
exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis; 
  2_ si consilium exigatur, invalidus est actus Superioris easdem personas non audientis; 
Superior, licet nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem votum, etsi concors, tamen 
sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem voto, praesertim concordi, ne 
discedat
§ 3. Omnes quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam suam 
sincere proferendi atque, si negotiorum gravitas id postulate, secretum sedulo servandi; quae 
quidem obligatio a Superiore urgeri potest.
 
Can. 128 - Quicunque illegitime actu iuridico, immo quovis alio actu dolo vel culpa posito, 
alteri damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License